Ad primam decisionem respondet Innocentius IIII. super allegatum capit. 1. & Carolus Molinæus Iurisperitus: & inter Theologos Adrianus in. 4. in materia de restitutione, in titul. de vsuris. quos citat & sequitur Couarruuias libro. 3. Variarum, cap. 1. numer. 4. quòd illa definitio habet locum quando fructus pignoris sunt eiusdem pretij cuius sunt ipsæ operæ & seruitia quæ ratione feudi à vassallo debentur directo domino. Et ideo asserit, quòd si tales fructus excedant seruitium, non potest feudi dominus, illum excessum accipere: nisi computet in sortem principalem. Et hoc videtur definitum à dictis doctoribus in allegato cap. 1. quoniam ibi dicitur vassallum toto illo tempore quo retinetur pignus à feudi domino, immunem esse à seruitio quod pro feudo tenebatur exhibere. Cæterùm legitima responsio est, fructus omnes rei feudalis impignoratæ pro mutuo apud directum dominum, non esse computandos in sortem principalem: & hoc quidem non ratione mutui (alias esset vsura illos percipere vt ait D. Thom.) sed propter naturam & conditionem feudi, qui contractus postulat, quod cum res feudalis redierit ad dominum directum omnes fructus illius percipiantur ab ipso domino directo: ea tamen lege, vt feudatarius interim sit liber ab omni seruitio. Et hæc est legitima intelligentia illius capit. Ratio est æquitatis plena, quoniam fieri potest vt rei feudalis fructus omnes non adæquent seruitium: igitur æquum est, vt sicut feudi dominus qui habet rem feudalem apud se obligatam in pignus mutui, non potest toto illo tempore aliquid pro seruitio petere, etiam si illud sit maius quam fructus: ita etiā percipiat sibi omnes fructus, etiā si sint maiores seruitio.