Deinde facit, quoniam aliàs si generus non erat negociaturus, non posset percipere fructum pignoris titulo lucri cessantis, vel damni emergentis, sicut iam suprà diximus declarantes illum titulum: eo vel maximè, quòd ipsa lex solum explicat titulum propter onera matrimonij subleuanda. Est alia expositio minùs conueniens Adriani & Medinæ vbi suprà, videlicet, quòd maritus possit retinere fructus pignoris titulo donationis quā socer facit sibi. Sed cōtra hoc est quia ista decisio Pōtificia procedit profectò etiā inuito socero, ergo nō est apta intelligẽtia. Alij Iurisperiti volũt rationẽ huius esse & prouenire ex eo, quòd pater tenetur alere filiam, & ideo censentur fructus pignoris obligati pro dote, tradere in alimentum filiæ. Vnde colligunt illam definitionem habere locum tantum in genero qui ab ipso socero accipit pignus fructuosum. Hoc asserit Fortunius in tractatu de vltimo fine iuris, illatione. 6. & Magister Soto vbi suprà quæst. 1. art. 2. ad argumenta paulò ante finẽ asserit, causam esse eam quā Innocentis insinuat ibidẽ, scilicet onera matrimonij subleuanda. Inquit autem, quod non est tantùm alere familiam & vxorem & educare filios & familiam: sed etiam hæc omnia præstare salua & integra dote: moderatur tamen istā decisionem Pontificiam, ea moderatione, quam paulò ante diximus adhibuisse Syluester. Cæterùm contra Fortunij intelligentiam est manifestum argumentum, quod desumitur ex vsu, qui est optimus legum interpres. Etenim non solum genero qui cōtractum fecit dotalem cum socero conceditur illi ius percipiendi fructus pignoris: verum in vniuersum omni marito qui pignus accipit pro dote datur ius ad sibi vendicandum fructus pignoris, quamdiu non soluitur dos; & hoc habet vsus omnium Regnorum & Prouinciarũ: & ita iudicatur in omnibus tribunalibus in fauorem mariti.