SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Duobus modis potest contingere, quòd aliquis faciat iniustum, & non sit iniustus secundum quòd iniustus dicitur ab habitu iniustitiæ. Primo quidem si faciat iniustum præter intentionem. Secundo si faciat iniustum ex aliqua passione. Secunda conclusio. Facere iniustum ex intentione & electione est proprium iniusti secundum quod iniustus dicitur ab habitu iniustitiæ. COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo circa istas conclusiones Divi Thomae. Videntur enim falsæ. Primo quidem, quoniam actio iniuriosa furti facta ex passione formaliter est actus iniustitiæ, ergo facit hominem iniustum formaliter. Quemadmodum etiam qui fornicatur in loco sacro, quanuis fornicetur ex passione, & nollet cum muliere esse ibi, nihilominus facit formaliter sacrilegium, & ipse est sacrilegus, ergo impertinens est quòd aliquis peccet ex passione, ad hoc, quòd non sit formaliter vitium talis speciei. Secundo arguitur. Omnis actus iniquus siue ex ignorantia siue ex passione siue ex intentione, contrariatur iustitiæ & corrumpit illam, ergo poterit generare habitum contrarium iniustitiæ si sæpius multiplicetur. Tertio arguitur. Omnis actio iniuriosa siue ex ignorantia siue ex passione siue ex intentione fiat, si peccatum mortale est auertit hominem à Deo, & corrumpit omnes virtutes infusas, imo etiam auertit hominem à Deo vt authore naturæ, & manet omnino miser, ergo ille est iniustus. Denique arguitur. Si doctrina Diui Thomæ vera est, sequitur quòd habeat verum in alijs vitijs contrarijs alijs virtutibus moralibus: Consequens tamen est falsum, ergo, &c. Probatur sequela, quoniam rationes Diui Thomæ in articulo æqualiter procedunt de omnibus vitijs. Minor autem probatur ex doctrina Divi Thomae in solutione ad tertium. Vbi docet, differentiam inter iniustitiam & alia vitia: sicut est differentia inter iustitiam & alias virtutes secundum comparationem ad obiectum. In oppositum tamen est doctrina Arist. lib. 5. Ethic. capit. 8. quam explicat Diuus Thomas in art. PRO decisione difficultatis sit prima conclusio. Rectè & verè Aristoteles & morales philosophi illum sequuti attribuunt soli actioni iniustitiæ ex intentione & electione factæ, vt sit propria hominis iniusti faciatque iniustum. Pro intelligentia huius conclusionis. Notandum est, quòd in duplici sensu potest verificari & probari. Vno modo, vt iniustus accipiatur pro homine iniusto secundum habitum iniustitiæ. Alio modo vt proprium accipiatur pro eo quod alicui conuenit primo & per se & maximè formaliter. Probatur ergo conclusio in priori sensu: quoniam quanuis sit verum, quod attenta facultate liberi arbitrij possit aliquis homo prorumpere prima vice in actum iniustitiæ ex electione & intentione factum: tamen moraliter loquendo hoc non contingit. Nemo enim repente fit summus neque in virtute neque in vitio. Est igitur argumentum. Actus iniustitiæ ex electione & intentione, est summus actus in illo genere actus & vitij, ergo qui illum exercet habet habitum iniustitiæ. Et confirmatur, quoniam sicut virtus est dispositio perfecti ad optimum: ita vitium, vt dicitur 7. Physicor. est dispositio imperfecti ad pessimum. Sed hæc dispositio non acquiritur quolibet actu imperfecto, sed necesse est per incrementa procedere siue in bono siue in malo, ergo qui iam peccat ex intentione & electione circa tale obiectum habituatus est respectu illius. Deinde probatur conclusio in alio sensu. Iniustum non ex intentione & electione volitum, quamuis sit præuisum & cognitum: non est per se primo volitum licet possit dici, per se secundò volitum. Similiter iniustum ex ignorantia & passione volitum non est per se & directè volitum, sed indirectè vel interpretatiuè, ergo sola actio iniusta ex intentione & electione habet quod sit propria primo & per se hominis iniusti. Reliquæ vero actiones etiam iniustæ non habent hoc primò & per se & formaliter, sed per se secundò, vel indirectè vel per accidens & interpretatiuè. Antecedens probatur, quoniam in moralibus finis expressè intentus specificat actum formalissimè: sicut in numeris vltima vnitas superueniens dat speciem numero, ergo actus iniustitiæ exercitus ex intentione & electione talis finis, est proprius & formalissimus iniustitiæ habitus. Secunda conclusio. Doctrina Divi Thomae etiam habet verum in vniuersis vitijs, vt rationes factæ probant: sed quoniam alia vitia præter iniustitiam, versantur circa passiones, visum est aliquibus quod illa operatio in alijs vitijs dicatur fieri ex passione, quæ fit ex passione circa aliam materiam, non circa propriam illius vitij. Quoniam aliâs omnis actio vitiosa esset ex passione in illis vitijs. Nobis tamen non placet hæc intelligentia. Est enim differentia inter incontinentem & intemperatum. Quod quanuis vterque se exerceat circa passiones non moderando illas: tamen incontinens dicitur peccare ex passione: intemperatus autem ex habitu & electione. Ratio est huius differentiæ, quoniam ille dicitur peccare ex passione, qui præuenitur ab aliqua passione ab eaque irritatur, quæ non est sibi voluntaria vel non omnino voluntaria. At vero quando aliquis iam habet habitum intemperantiæ, iam ipsæ passiones voluntariæ sunt, & aliquando imo & sæpè voluntarie incitatur atque irritatur. Atque hoc pacto etiam in materia intemperantiæ inuenietur aliquis qui non peccet ex passione, sed ex habitu & intentione & electione. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum quod actio iniustitiæ facta ex passione à sciente & vidente quod est iniustitiæ actio, magis accedit ad formalitatem vitij iniustitiæ, quam ea quæ sit ex ignorantia. Vtraque tamen non est per se primò actio iniustitiæ sed per accidens intenta vel per se secundò. Ad secundum respondetur, solam actionem quæ fit per se primo ex intentione & electione contrariari per se primo virtuti iustitiæ: & præsupponit moraliter loquendo habitum iniustitiæ. Ad tertium respondetur, quod non solum apud Theologos, sed etiam apud philosophos morales verum est quod vnicus actus iniustitiæ, qui est peccatum mortale, corrumpit omnes infusas virtutes. Sed tamen ex virtutibus acquisitis semper manet quædam habitualis dispositio virtutis ad bonum: neque statim vnico actu generatur habitus vitij. Ad quartum, ex doctrina Divi Thomae respondetur, quod potius inde colligitur nostra secunda conclusio. Quanuis aliqualis differentia assignetur à Divo Thoma inter iustitiam & alias virtutes: & consequenter inter actionem iniustitiæ & actionem aliorum vitiorum.