Ad secundam replicam respondetur conuincere quòd qui offert membrum corporis læsioni non patitur iniustum, si attendamus voluntatem rationalem per quam consentit læsioni. Secus est autem si attendamus voluntatem naturæ quia per illam non consentit: quin potius repugnat & ex consequenti patitur iniustum. Sed nos in materia de homicidio aliter philosophabimur. Nunc autem sequamur hanc sententiam. Ex qua sequitur quòd qui infert iniustum in illis tribus casibus propositis in duobus argumentis contra primam conclusionem, si materia sit apta reparari satisfactione vel restitutione, tenetur homo satisfacere & restituere damnum illatum in illis bonis, quantumcunque patiens consenserit. Patet ex dictis, quia omne damnum per iniustitiam illatum reparandum est secundùm legem iustitiæ, si fuerit illatum in materia reparabili. An vero materia horum bonorum in quibus infertur detrimentum volenti sit reparabilis necne, alibi est explicandum: quoniam non est huius loci.