Circa vtranque conclusionem articuli notandum est, quòd vt liber consensus patientis tollat formalem rationem iniusti: nō satis fuerit, quòd vtcunque sit liber consensus: sed necesse est, vt respectu inferentis iniustum sit simpliciter liber consensus absq; vlla inuoluntarij admixtione. v. g. cũ Christus patiebatur mortem simpliciter erat voluntarius: oblatus enim est quia ipse voluit. Et nihilominus consensus eius voluntarius non abstulit rationem formalem iniustitiæ à morte illata à Iudæis: quoniam ille consensus Christi oriebatur ex charitate Patris, & ex charitate qua homines diligebat: iuxta illud quod ipse dixit Ioann. 18. "Vt cognoscat mundus quia diligo Patrem, & sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio: Surgite, eamus hinc, scilicet, ad subeundam mortem." Respectu tamen eorum qui vitam ab illo auferebant nullum habuit consensum: sed patientissimam tantum tolerantiam: atque adeo simpliciter patiebatur iniustum ab illis. Proportionabiliter dicendũ de martyribus.