Circa solutionem ad secundum notandum est, quòd cum docet Diuus Thomas, quòd is qui se interficit si cōsideretur vt priuata persona committit vitium intemperantiæ, non loquitur generaliter: sed de illo tantum qui se interficit per immoderatum vsum cibi aut potus. Maiorem autem habet difficultatem id quod asserit D. Thomas, quòd qui se interimit peccat peccato imprudentiæ: quoniam vix potest contingere quòd aliquis peccet contra prudentiam, quin simul delinquat aduersus aliam peculiarem virtutem. Non ergo fecit satis D. Thom. assignando vitium imprudentiæ: sed oportebat explicare aliud peculiare vitium.