NOtandum est circa primam conclusionem & illam regulam iuris. Primò quod consensus & voluntas eius, qui patitur iniustum non debet oriri ex ignorantia: quia talis consensus ex ignorantia ortus censetur inuoluntarius: quoniam ignorantia inuoluntarium causat. 1. 2. quæst. 76. Quocirca talis consensus non tollit rationem formalem iniusti. Et ita regula citata inquit, Scienti & consentienti. Secundò, quod consensus patientis iniustum non debet oriri ex iniustitia aut violentia inferentis iniustum, sed ex libera & spontanea voluntate ipsius patientis. Nam aliâs non erit consensus liber & voluntarius, sed habebit aliquid admixtum inuoluntarij. Consensus autem mixtus ex voluntario & inuoluntario non aufert rationem formalem iniusti: vt colligitur ex his quæ dici solent. 1. 2. quæst. 6, Verbi gratia, Si quis latroni minanti mortem, voluntario actu offerat pecuniam, vt saluet vitam: reuera patitur iniustum à latrone suscipiente pecuniam: quoniam illa voluntaria oblatio pecuniæ non est pura, sed mixta ex voluntario & inuoluntario: trahit enim originem ex violentia à latrone illata. Similiter qui fœneratori soluit vsuras iniustum patitur formaliter: quia voluntas soluendi vsuras dimanauit ex iniustitia fœneratoris exigentis vsuras: atque adeò est voluntas mixta.