¶ 4 Præterea. Iudicium videtur ad solos iudices pertinere. Actus autem iustitiæ inuenitur in omnibus iustis. Cùm ergo non soli iudices sint iusti, videtur quòd iudicium non sit actus proprius iustitiæ.