AD secundum dicẽdum, quòd homo spiritualis ex habitu charitatis habet inclinationem ad rectè iudicādum de omnibus secundùm regulas diuinas, ex quibus iudiciũ per donum sapientiæ pronuntiat: sicut iustus per virtutem prudẽtiæ pronuntiat iudiciũ ex regulis iuris.