Ad secundum argumentum respondetur, quòd actus imperatus ille proprie dicitur, qui secundùm se & prout elicitur ab habitu, qui est proximum suum principium, respicit vnum finem. Dirigitur autem & ordinatur ab alio habitu in alium finem, Verbi gratia, actus temperantiæ potest esse imperatus à virtute charitatis aut à virtute iustitiæ, quatenus dirigitur & ordinatur à charitate ad finem ipsius charitatis: quem sua natura & prout elicitur à temperantia, non respicit ipse actus. Et simile est, si imperetur à iustitia. Ordinabitur quidem ad finem iustitiæ: sed ipse actus non respiciet illum finem ex natura sua. Iudicium autem elicitum seu prolatum circa materiam iustitiæ, non habet aliquem finem prout elicitur à prudentia distinctum à fine quem intendit virtus iustitiæ: quoniam iudicium versatur circa media proportionata fini intento à iustitia, & in vniuersum omne iudicium prudentiale non versatur circa finem, sed circa media proportionata fini intento à virtute morali existente in appetitu. Quocirca iudicium non est propriè actus imperatus à iustitia, neque ab alia virtute morali appetitus. Vnde illa distinctio actuum moralium in actus elicitos & imperatos, tantum habet locum in actibus virtutum moralium appetitus. Istæ enim virtutes sibi ipsis adinuicem quandoque imperant. Vt patet in exemplis adhibitis. At si fiat comparatio virtutum moralium appetitus ad prudentiam, aut ex conuerso non habet locum ista distinctio. Actus enim virtutis moralis, scilicet electio non imperatur à prudentia, neque actus prudentiæ, scilicet iudicium imperatur à virtute morali appetitus. Sed electio quæ est actus elicitus à virtute morali regulatur per prudentiam: & iudicium quod elicitur à prudentia pendet à virtute morali appetitus tanquam à disponente & inclinante. Ad argumentum ergo negatur consequentia. Ad confirmationem admitto iudicium non esse actum imperatum à iustitia. An verò iustitia habeat aliquem actum imperatum à prudentia, non est præsentis loci definire. Agitur enim de hac re. 1. 2. quæst. 16. & 17.