Ad quartum negatur antecedẽs. Ad probationem dicitur quòd ad prudentiam pertinet iudicare de legibus iustitiæ: atq; adeò est immediata regula iusti iudicij. Verũ est quòd præsupponit inclinationẽ, quam virtus iustitiæ præstat voluntati in ordine ad bonum iustitiæ. Vnde iustitia est quidem radix, ex qua desumitur rectitudo iudicij: non tamen est proxima eius regula. Actus autem ab illa solum virtute elicitur, quæ est proxima & immediata eius regula.