COnclusio est affirmatiua. Notandum est in hoc articulo, quod colligitur ex Diuo Thoma in solutione ad primũ, quòd ista vox iudicium ex prima sua significatione significat diffinitionem & determinationem iusti: ita quòd pertinet ad iustitiam. Deinde vero extensa est ad signandam sententiam & determinationem intellectus, in quacunque materia, siue speculatiua siue practica. Et ratio huius extensionis ea fuit, quoniam quæcunque sententia huiusmodi importat quandam æqualitatem & conformitatem. Nam in speculatiuis vera sententia intellectus consistit in quadam conformitate intellectus ad rem speculatam. In practicis verò consistit in conformitate intellectus ad appetitum rectum: quia veritas practica est consentanea appetitui recto. Et ad hanc posteriorem acceptionem, quæ est minus propria, pertinet illa acceptio secundùm quam dicimus pertinere ad quamlibet virtutem moralem recte iudicare in propria materia. Præter has acceptiones quæ sunt valde vsitatæ, & apud Theologos & apud Philosophos morales: reperiuntur aliæ quibus vtuntur sacræ literæ. Quandoque enim iudicium significat legem Dei. Psalm. 118. "Statui custodire iudicia iustitiæ tuæ." Aliquando accipitur pro causa de qua agitur in iudicio. In eodem Psalmo; "Iudica iudicium meum", vt vertit Hieronymus. Accipitur etiam pro punitione inflicta à superiori, Exodi. 6. "Ego Dominus educam vos & redimam vos in iudicijs magnis." Idest, in magnis punitionibus & plagis AEgyptiorum. Marci 12. Hi accipient prolixius iudicium. Idest, grauiorem punitionem. Accipitur præterea pro effectibus diuinæ virtutis, quorum nescimus rationem adinuenire. Psalm. 35. "Iudicia tua abyssus multa". Denique sumitur iudicium pro actu iudicis definientis causam publicam. Psalm. 1. "Non resurgent impij in iudicio neque peccatores in consilio iustorum."