Difficultas autem est inter graues Theologos, Vtrùm iudicium sumptum formaliter & secundùm quòd expectat ad mores sit actus elicitus à virtute iustitiæ, an à virtute prudentiæ. Et probatur primò, quòd sit actus elicitus à iustitia. Diuus Thomas in hoc articulo præsertim ad tertium, docet, quòd iudicium speciali ratione pertinet ad iustitiam præ alijs moralibus virtutibus quæ pertinent ad appetitum. Sed iudicium dispositiuè æquè pertinet ad omnes virtutes morales residentes in appetitu: nam quælibet virtus eiusmodi disponit ad rectum iudicium ferendum in propria materia, ergo iustitia non solum dispositiuè, sed etiam elicitiuè concurrit ad iudicium in propria materia, alias nihil speciale habet.