Secundò arguitur. Iudicium, vt docet Diuus Thomas in hoc articulo, & cum eo omnes Theologi est actus iustitiæ, sed non est actus imperatus à iustitia, ergo elicitus ab ea. Consequentia patet ex sufficienti diuisione. Nam omnis actus alicuius virtutis vel est ab ipsa elicitus vel imperatus. Probatur minor. Nam si iudicium tantum pertineret ad iustitiam, vt actus imperatus ab ipsa, non esset specialiter tribuendum iustitiæ, quoniam etiam potest imperari à charitate. Omnis enim actus cuiuscunque virtutis moralis est imperabilis à charitate. Et confirmatur. Prudentia habet imperium super cæteras morales virtutes, ipsa vero non subijcitur earum imperio per se loquendo, quia superior est omnibus alijs: superioris autem est non subijci sed imperare, ergo si iudicium est actus elicitus à prudentia, non potest esse per se loquendo imperatus à iustitia.