Vltimò arguitur. Si iudicium non à iustitia, sed à prudentia elicitur: sequitur quòd iudicium prolatum à iudice differat specie à iudicio prolato ab homine particulari. Consequens tamen falsum est, & non consentiens doctrinæ Diui Thomæ in hoc articulo, ergo. Probatur sequela. Virtus iustitiæ, vt supra dictum est quæstione. 58. eiusdem speciei est in Principe & in homine priuato: prudentia autem non ita. Etenim vt docet Diuus Thomas supra quæstione. 50. articulo. 1. & præcipuè artic. 2. in solutione ad secundum. Prudentia gubernatiua quæ est in Principe specie differt à prudentia, quæ est in homine priuato, ergo si iudicium pronuntiatum à iudice seu Principe elicitur à prudentia, & similiter iudicium prolatum à persona priuata est actus elicitus à prudentia, manifestum est hæc iudicia differre specie: sicut differunt virtutes à quibus eliciuntur. Propter hæc argumenta vtcunque fit probabilis sententia quorundam Thomistarum asserentium iudicium in esse moris esse actum elicitum à virtute iustitiæ.