Sed nihilominus statuitur hæc conclusio. Iudicium non est actus elicitus à virtute iustitiæ: sed à prudentia per synesim formaliter & in esse moris. Istam conclusionem peritiores Thomistæ docent interpretantes istum articulum. Et probatur primo ex Diuo Thoma in solutione ad primum, dicente, quòd proferre iudicium ad rationem pertinet. Et tandem subiungit ꝙ iudicium est actus prudentiæ per synesim. Respondent authores contrariæ sententiæ Diuũ Thomā loqui materialiter & entitatiuè, non autem in esse morali. Contra hanc responsionem arguitur efficaciter. Prudentia est virtus moralis essentialiter loquendo: & quæ in omni sua operatione attendit formaliter ordinem moralem: est enim essentialiter regula moralis, ergo si iudicium à prudentia profertur, non solum profertur materialiter & entitatiuè, sed formaliter in esse moris. Ineptè sanè Diuus Thomas docuisset in hoc articulo prudentiam esse principium per se requisitum ad iudicium, si intelligeret quòd tantùm materialiter & entitatiuè iudicium à prudentia procedit. Et confirmatur. Iudicium, de quo in præsenti Diuus Thomas loquitur, est iudicium morale. Est enim proxima regula electionis moralis in materia iustitiæ, ergo cùm docet Diuus Thomas prudentiam esse principium per se requisitum ad iudicium, non loquitur materialiter & entitatiuè: sed formaliter secundùm ordinem moralem.