Arguitur secundò ex eadem solutione Diui Thomæ ad primum, vbi secundùm eumdem modum docet iustitiam esse principium iudicij in propria materia quo & reliquæ virtutes in suis materijs: sed aliæ virtutes non concurrunt elicitiuè, sed tantum dispositiuè ad proferendum iudicium in proprijs materijs, ergo idem est censendum de iustitia. Minor apud omnes est certissima. Nam alias iudicium in nulla materia elicitiuè procederet à prudentia: quod est stultum. Et confirmatur. Prudentia ex æquo versatur circa materias omnium virtutum moralium: obiectum enim prudentiæ est agibile & operabile à nobis moraliter, ergo sicuti prudentia elicit iudicium in materia aliarum virtutum moralium, ita & in materia iustitiæ. Tertiò probatur. Formale obiectum iudicij est ius seu iustum non secundùm eam rationem formalem quæ respicitur à iustitia: sed secundum aliam, quoniam iudicium non vtcunque respicit iustum, sed quatenus est dirigibile per rationem & prudentiam: quam formalitatem iustitia non respicit, ergo iudicium non est actus elicitus à iustitia: sed à ratione & prudentia. Quartò probatur. Iudicium non adæquatè regulatur per iustitiam, sed per prudentiam, ergo in esse morali non à iustitia sed à prudentia elicitur. Probatur antecedens. Cum quis iudicat soluenda esse centum Petro quæ illi debebantur, ad rectitudinem illius iudicij non satis est attendere, quòd illa centum erant reuera debita Petro, quod pertinet ad rationem iustitiæ, sed præterea necessum est considerare debitas circunstantias loci temporis possibilitatis, &c. At consideratio circunstantiarum in materia iustitiæ non ad virtutem iustitiæ per se pertinet, sed ad prudentiam, ergo prudentia est regula immediata & adæquata rectitudinis iudicij, & non iustitia. Denique probatur. Virtus moralis in appetitu residens duos tantum elicit actus. Alterum circa finem, qui est intentio. Et alterum circa medium, qui est electio. Etenim virtus quæ est in appetitu, nequit respicere aliud obiectum nisi finem aut medium, ergo iudicium quod est actus medius inter intentionem & electionem non elicitur à virtute morali appetitus: sed necesse est eliciatur à prudentia.