AD Secundum sic proceditur.{ Infr. ar. 3. et 6. & q. 67. art. 1. & 4. dist. 48. corpo. princi. Et Ro. 1. cor. 3. prin. & ca. 14. cor. 3. fin. & 1. cor. 4. co. 4 } Videtur, quòd nō sit licitum iudicare. Non enim infligitur pœna nisi pro illicito. Sed iudicantibus imminet pœna, quam non iudicantes effugiũt: secundum illud Matth. 7. "Nolite iudicare, vt non iudicemini." Ergo iudicare est illicitum. ¶ 2 Præterea, Roman. 14. dicitur: "Tu quis es, qui iudicas alienũ seruum? suo domino stat aut cadit." Dominus autem omniũ Deus est. Ergo nulli homini licet iudicare. ¶ 3 Præterea, Nullus homo est sine peccato, secundũ illud 1. Ioan. 1. "Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus." Sed peccanti non licet iudicare, secundum illud Rom. 2. "Inexcusabilis es ò homo omnis qui iudicas. In quo enim alterum iudicas, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ iudicas." Ergo nulli est licitũ iudicare. SED contra est, quod dicitur Deut. 16. "Iudices & magistros constitues in omnibus portis tuis, vt iudicent populum iusto iudicio." RESPONDEO dicendum, quòd iudicium in tantum est licitum, inquantum est iustitiæ actus. Sicut autem ex †{ Arti. proceden. } prædictis patet, ad hoc quòd iudicium sit actus iustitiæ, tria requiruntur. Primò quidem, vt procedat ex inclinatione iustitiæ. Secundò, quòd procedat ex auctoritate præsidentis. Tertiò, quod proferatur secũdum rectam rationem prudentiæ. Quodcunq; autem horum defuerit, iudicium erit vitiosum & illicitum. Vno quidem modo quando est contra rectitudinem iustitiæ, & sic dicitur iudicium peruersum vel iniustum. Alio modo, quando homo iudicar de his, in quibus non habet auctoritatem: & sic dicitur iudicium vsurpatum. Tertio modo, quando deest certitudo rationis, puta cùm aliquis de his iudicat, quæ sunt dubia vel occulta propter aliquas leues coniecturas: & sic dicitur iudicium suspiciosum vel temerariũ. AD primum ergo dicendum, quòd Dominus ibi prohibet iudicium temerarium, quod est de intentione cordis, vel de alijs incertis, vt †{ Lib. 2. ca. 28. to. 4. } Augustinus dicit in libro de sermone Domini in mōte. Vel prohibet ibi iudicium de rebus diuinis: de quibus cũ sint supra nos, non debemus iudicare, sed simpliciter ea credere: vt †{ Canone 5. in Matth. non procul à fin. } Hilarius dicit super Matthæum. Vel prohibet iudicium quod non sit ex beneuolentia, sed ex animi amaritudine, vt †{ Hom. 17. in opere imperfecto. tomo. 2. } Chrysostomus dicit. AD secundum dicendum, ꝙ iudex constituitur, vt minister Dei. Vnde dicitur Deuter. 1. "Quod iustum est iudicate." Et postea subdit: "Quia Dei est iudicium." AD tertium dicendum, quòd illi qui sunt in grauibus peccatis, non debent iudicare eos, qui sunt in eisdem peccatis vel minoribus, vt †{ Hom. 24. nō remotè à prin. toma. 2. } Chrysostomus dicit super illud Matth. 7. "Nolite iudicare." Et præcipuè hoc est intelligendum quando illa peccata sunt publica: quia ex hoc generaretur scandalum in cordibus aliorum. Si autem non sunt publica, sed occulta, & necessitas iudicandi immineat, propter officium potest cum humilitate & timore vel arguere, vel iudicare. Vnde †{ Lib. 2. ca. 30. à medio to. 4. } Augustinus dicit in lib. de sermone Domini in monte. "Si inueniremus nos in eodem vitio esse, congemiscamus, & ad pariter conandum inuitemus." Nec tamen propter hoc homo sic seipsum condemnat, vt nouum condemnationis meritum sibi acquirat: sed quia condemnans alium, ostendit se similiter condemnabilem esse, propter idem peccatum vel simile.