IN hoc articulo primò est notandum, quod Diuus Thomas non eò hanc difficultatem mouet in præsenti, vt definiat licitum esse iudicare. Hoc enim definitum fuerat articulo præcedenti: hoc ipso quòd Diuus Thomas docuit iudicium esse actum iustitiæ. Sed instituit præsentem articulum, vt explicaret tres illas conditiones in prima conclusione positas, requisitas esse vt iudicium licitè fiat.