PRO decisione sit prima conclusio. Si iudex existens in peccato mortali proferat sententiam, non peccabit mortaliter, si peccatum eius non fuerit publicum & scandalosum. Hæc conclusio intelligitur de vtroque iudice. Est etiam intelligenda siue eius peccatum fuerit occultum siue publicum, dummodo non sit scandalosum. Voco scandalosum ex quo sententia iudicis contemnitur, & fit quasi irrisoria in populo. v. g. Si iudex fuerit publicus concubinarius & proferat iudicium contra alium concubinarium suæ iurisdictionis, tale iudicium meritò contemnetur à subditis & fiet irrisorium. Cæterum si iudex existens publicus concubinarius condemnauerit latronem ad patibulum: eius concubinatus licet sit scandalosus simpliciter in republica: non tamen in ordine ad istam sententiam censebitur scandalosus. Quia non reddit contemptibile iudicium. Istam conclusionem docent multi viri docti: quanuis non ita explicatam. Caietan. 3. tomo, opusculorum, opusculo de vsu rerum spiritualium. Magister Soto vbi supra. Diuus Thomas absque dubio fauet huic sententiæ: & mutauit illam quam tenuit in quarto Sententiarum in hoc articulo solutione ad tertium. Et supra quæstione. 33. articulo. 5. Et tertia parte quæstione 64. articul. 6. Et probatur conclusio. Primò, Iudex in tali peccato existens, si sententiam proferat iuxta leges iustitiæ, non peccat contra iustitiam neque contra charitatem, nullum ergo peccatum mortale committit in tali casu. Consequentia patet, quia non est alia virtus, quā ille iudex possit violare: cuius transgressus sit culpa mortalis. Probatur antecedens. Primo, quòd non violet iustitiam, supponimus: ex eo quòd seruat omnes leges iustitiæ. Quòd autem non violet charitatem. Probatur quoniam non est scandalosum eius iudicium, & non potest aliter violare charitatem, nisi scandalosum sit, ergo &c. Et confirmatur, quia vt supponimus eius iudicium non redditur contemptibile. Probatur secundo conclusio de iudice ecclesiastico. Iudex ecclesiasticus nulla sanctitate sacratur ad exercendum iudicis officium ergo sententia quam profert in causa spirituali non expostulat per se loquendo sanctitatem in iudice, atque adeo eius peccatum non reddit ipsam sententiam illicitam saltim mortaliter, si alias fuerit iusta & non scandalosa populo. Prima cōsequentia probatur. Quoniam si ministerium iudicis ecclesiastici per se expostulat sanctitatem in iudice, insufficienter prouisum esset ab ecclesia, imo & à Christo, quòd iudex ecclesiasticus non consecraretur speciali sanctitate, sicut consecratur sacerdos ad ministerium altaris, & ad iudicium quod exercet in sacramento confessionis. Hæc autem insufficientia non est admittenda in ecclesia. Ex hoc soluitur argumentum pro opposita sententia. Respondetur enim, quòd materia iudicij ecclesiastici non ita est sancta, quòd sanctificet animas: sicut sacramenta. Neque est adeo proxima sanctitati gratiæ, vt expostulet per se specialem sanctitatem in iudice: sicut expostulant ministeria diaconatus & subdiaconatus: quocirca non debet regulari eius tractatio per regulas religionis per se loquendo: sed per regulas iustitiæ, & ex consequenti quanuis non religiose tractetur, non erit peccatum mortale.