AD tertium dicendum, quod quia iustitia & iniustitia est circa exteriores operationes (vt †{ Quæst. 59. arti. 2. ad tertium. } dictum est) tunc iudicium suspiciosum directè ad iniustitiam pertinet, quando ad actum exteriorem procedit: & tunc est peccatum mortale, vt †{ In corpore artic. } dictum est. Iudicium autem interius pertinet ad iniustitiam, secundùm quòd comparatur ad exterius iudicium, vt actus interior ad exteriorem, sicut concupiscentia ad fornicationem, & ira ad homicidium.