AD Tertium sic proceditur. { Locis supra art. 2. inductis. Et quolib. 12. ar. 25. } Videtur, quòd iudicium ex suspicione procedens, non sit licitum. Suspicio enim videtur esse opinio incerta de aliquo malo. Vnde & †{ Lib. 6. ca. 3. tom. 5. } Philosophus in 6. Ethicorum, ponit quòd suspicio se habet & ad verum & ad falsum. Sed de singularibus contingentibus non potest haberi opinio nisi incerta. Cùm ergo iudicium humanum sit circa humanos actus, qui sunt in singularibus & contingentibus, videtur quòd nullum iudicium esset licitum, si ex suspicione iudicare non liceret. ¶ 2 Præterea. Per iudicium illicitum sit aliqua iniuria proximo. Sed suspicio mala in sola opinione hominis consistit: & sic non videtur ad iniuriam alterius pertinere. Ergo suspicionis iudicium non est illicitum. ¶ 3 Præterea, Si sit illicitum, oportet quòd ad iniustitiam reducatur: quia iudicium est actus iustitiæ, vt †{ Artic. 1. } dictum est. Sed iniustitia ex suo genere semper est peccatum mortale, vt suprà †{ Quæst. 59. artic. 4. } habitum est. Ergo suspicionis iudicium esset semper peccatum mortale, si esset illicitum. Sed hoc est falsum: quia suspiciones vitare non possumus, vt dicit †{ Tract. 90. in Ioan. circa medium tom. 9. } Gloss. August. super illud 1. ad Corinth. 4. "Nolite ante tempus iudicare." Ergo iudicium suspiciosum non videtur esse illicitum. SED contra est, quod †{ Homi. 17. in opere imperfecto in prin. to. 2. } Chrysostomus super illud Matthæi 7. "Nolite iudicare", &c. dicit: Dominus hoc mandato non prohibet Christianos ex beneuolentia alios corripere, sed ne per iactantiam iustitiæ suæ Christiani Christianos despiciant, & solis plerunque suspicionibus odientes cæteros, & condemnantes. RESPONDEO dicendum, quòd sicut Tullius dicit, suspicio importat opinionem mali, quando ex leuibus indicijs procedit. Et contingit ex tribus. Vno quidem modo ex hoc, quòd aliquis ex seipso malus est: & ex hoc ipso, quasi conscius suæ malitiæ, faciliter de alijs malum opinatur, secundùm illud Eccles. 10. "In via stultus ambulans, cùm ipse sit insipiens, omnes stultos æstimat." Alio modo prouenit ex hoc, quòd aliquis malè afficitur ad alterum: cùm enim aliquis contemnit vel odit aliquem, aut irascitur, vel inuidet ei, ex leuibus signis opinatur mala de ipso: quia vnusquisque faciliter credit quod appetit. Tertio modo prouenit ex longa experientia. Vnde †{ Li. 2. Rheto. c. 13. parum à princ. tom. 6. } Philosophus dicit in 2. Rhetoric. quòd senes sunt maximè suspiciosi: quia multotiens experti sunt aliorum defectus. Primæ autem duæ suspicionis causæ, manifestè pertinent ad peruersitatem affectus. Tertia verò causa diminuit rationem suspicionis, inquantum experientia ad certitudinem proficit, quæ est contra rationem suspicionis. Et ideo suspicio vitium quoddam importat: & quanto magis procedit suspicio, tanto magis est vitiosum. Est autem triplex gradus suspicionis. Primus quidem gradus est, vt homo ex leuibus indicijs de bonitate alicuius dubitare incipiat. Et hoc est veniale & leue peccatum. Pertinet enim ad tentationem humanam, sine qua vita ista non ducitur: vt habetur in †{ Est Aug. tracta. 90. in Ioan. parum ante med. to. 9. } Gloss. super illud 1. ad Corinthios. 4. "Nolite ante tempus iudicare." Secundus gradus est, cùm aliquis pro certo malitiam alterius æstimat ex leuibus indicijs. Et hoc si sit de aliquo graui, est peccatum mortale, inquantum non est sine contemptu proximi: Vnde glossa ibidem subdit. Etsi ergo suspiciones vitare non possumus, quia homines sumus, iudicia tamen, id est, diffinitiuas firmasque; sententias continere debemus. Tertius gradus est, cùm aliquis iudex ex suspicione procedit ad aliquem condemnandum, & hoc directè ad iniustitiam pertinet: vnde est peccatum mortale. AD primum ergo dicendum, quòd in humanis actibus inuenitur aliqua certitudo, non quidem sicut in demonstratiuis, sed secundum quod conuenit tali materiæ, puta cum aliquid per idoneos testes probatur. AD secundum dicendum, quòd ex hoc ipso quòd aliquis malam opinionem habet de alio sine causa sufficienti, indebitè contemnit ipsum: & ideo iniuriatur ei. AD tertium dicendum, quod quia iustitia & iniustitia est circa exteriores operationes (vt †{ Quæst. 59. arti. 2. ad tertium. } dictum est) tunc iudicium suspiciosum directè ad iniustitiam pertinet, quando ad actum exteriorem procedit: & tunc est peccatum mortale, vt †{ In corpore artic. } dictum est. Iudicium autem interius pertinet ad iniustitiam, secundùm quòd comparatur ad exterius iudicium, vt actus interior ad exteriorem, sicut concupiscentia ad fornicationem, & ira ad homicidium.