CIrca primam conclusionem notandum est, quod quanuis D. Thom. à principio articuli sequutus Ciceronem definierit strictè suspicionem prout distinguitur à dubio & à iudicio temerario, quæ definitio continetur in prima conclusione; Cæterùm in prosecutione articuli confundit ista tria: quoniam in primo gradu suspicionis comprehendit dubium de malitia proximi. In secundo gradu iudicium certum & determinatum de malitia proximi vocat suspicionem. Et hoc quidem non fuit peculiare Diui Thomæ: sed communiter viri doctissimi ista tria confundunt: & vt in plurimum solent ea appellare quasi communi nomine iudicium temerarium. Et fortassis ratio huius confusionis ea fuit, quòd hæc tria in duobus conueniunt. Primò quòd sunt de malo proximi, voco malum proximi non ipsum malum materialiter in semetipso, sed formaliter sumptum quatenus suam malitiam in operantem refundit. Vt explicat Diuus Thomas in articulo sequenti ad secundum. & propterea dixi de malo proximi, idest, quod reddit ipsum proximum malum moraliter. Secundo conueniunt in hoc quod procedunt ex indicijs leuibus, quibus vir prudens moueri non debet. Sed nihilominus ista tria distinguuntur quàmplurimum. Etenim dubium secundùm propriam sui rationem tunc duntaxat contingit, quando animus leuioribus indicijs in vtramque partem mouetur, sed in neutram declinat, manetq́ue in ambiguo pendens. Et ideo Aristoteles in 3. Metaphysic. capit. 1. dubitantes comparat hominibus ligatis, qui neque huc neque illuc se vertere possunt. Iudicium vero temerarium si propriè sumatur, est certa & determinata sententia cui nulla dubitatio admiscetur de malitia proximi. Suspicio autem importat assensum de malo proximi, sed cum magna formidine alterius partis. In primo differt à dubio, in secundo vero à iudicio temerario. Et ob id meritò definitur quod sit quædam opinio mali. Opinio etiam est assensus incertus & formidolosus. Distinguitur autem suspicio ab opinione in eo quod opinio autore Aristo. 6. Ethicorum, cap. 9. indifferenter se habet ad bonum & malum, & potius sumitur speculatiuè quam practicè: suspicio vero denotat assensum practicum, & propriè loquendo tantum est de malo, & ita definitur opinio mali. Sed mihi videtur quòd suspicio sit debilis opinio.