Secunda conclusio. Suspicio in materia graui est in indiuiduo culpa mortalis, etiam si per breue tempus duret: si sit deliberarata. Prima pars conclusionis sequitur ex præcedenti. Nam illud vitium quòd ex suo genere est mortale, redditur mortale in indiuiduo ex grauitate materiæ. Sed suspicio ex genere suo est mortale peccatum, ergo &c. Et confirmatur. Nam alias ferè nullum esset peccatum mortale in materia iudicij temerarij: quoniam vt dicebamus, rarissime contingit, quòd ex leuibus indicijs procedat iudicium temerarium omnino certum & determinatum, ergo si suspicio cui admiscetur aliqua dubietas non est peccatum mortale etiam in materia graui, rarissimè continget mortale peccatum in iudicio temerario: quod falsum est. Secunda pars conclusionis probatur. Quod iniuria illata proximo sit grauis aut leuis non prouenit ex temporis breuitate aut longitudine, ergo vt suspicio in materia graui sit culpa mortalis non requiritur temporis longitudo. Hoc tamen debet intelligi dummodo sit deliberata suspicio: quæ est tertia pars conclusionis. Quæ dicimus de suspicione à fortiori sunt dicenda de iudicio temerario. De dubio autem prima conclusio etiam est certissima. An vero secunda conclusio procedat eodem modo de dubio atque de suspicione explicandum est articulo sequenti.