Ad primum argumentum respondetur, Diuum Thomam in primo gradu suspicionis non loqui strictè de suspicione vt differt à dubio & à iudicio, sed potius comprehendere & dubium & iudicium: & omnia hæc appellat suspicionem in primo gradu: quanuis non procedant ex deliberatione: quod insinuauit Diuus Thomas in illis verbis cum incipit dubitare, idest cum non ex deliberatione, sed indeliberatè suspicatur aut iudicat. Iudicium enim tunc censetur incipere, quando ex deliberatione procedit. In secundo vero gradu suspicionis non solum Diuus Thomas comprehendit iudicium cui nulla admiscetur formido, sed etiam suspicionem stricte sumptam quando & iudicium & suspicio ex deliberatione procedunt, & plenam animi deliberationem in iudicio aut suspicione interuenientem vocat Diuus Thomas certitudinem & firmitatem sententiæ. Ad confirmationem negatur suspicionem deliberatam pertinere ad tentationem humanam: quin potius pertinet ad tentationem diabolicam.