Ad secundum argumentum respondetur, quòd licet in iudicio temerario reperiatur perfectior & magis consummata iniuria proximi: in suspicione tamen tanta fit iniuria proximo in materia graui, quæ sufficiat constituere peccatum mortale, & lædere mortaliter amicitiam & charitatem fraternam, Pugnat enim cum vera proximi amicitia quod quis ex leuibus indicijs grande malum de proximo suspicetur: quia ille excessus asserendi prouenit ex malitia voluntatis. Et per hoc soluitur argumentum & confirmatio. Circa solutionem ad tertium Diui Thomæ nota, quòd non solum in iudice, verùm in persona priuata iudicium temerarium animo conceptum per se loquendo disponit ad exteriorem iniuriam proximi: disponit enim ad verba externa prolatiua talis iudicij, per quæ iniuriam exteriorem irrogabit proximo. Disponit etiam ad hoc quòd taliter iudicans opere externo siue facto siue verbo contemnat & despiciat proximum: de quo graue malum suspicatur, & quem in sua mente contemnit: in qua etiam ei iniuriam facit.