AD Quartum sic proceditur. Videtur quòd dubia non sint in meliorem partem interpretanda. Iudicium enim magis debet esse de eo, quod vt in pluribus accidit. Sed in pluribus accidit, quòd aliqui malè agant: quia "stultorum infinitus est numerus", vt dicitur Ecclesiast. 1. "Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua", vt dicitur Genes. 8. Ergo dubia magis debemus interpretari in malum, quàm in bonum. ¶ 2 Præterea. Augustin. †{ Lib. 1. de doctr. Christiana, in prin. to. 3. } dicit, quòd ille piè & iustè viuit, qui rerum integer est æstimator, in neutram partem declinando. Sed ille qui interpretatur in melius quod dubium est, declinat in alteram partem. Ergo hoc non est faciendum. ¶ 3 Præterea. Homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed circa seipsum homo debet dubia interpretari in peiorem partem: secundùm illud Iob. 9. "Verebar omnia opera mea." Ergo videtur quòd ea quæ sunt dubia circa proximos, sint in peiorem partem interpretanda. SED contra est quòd Rom. 14. super illud, "Qui non manducat, manducantem non iudicet." Dicit Gloss. "Dubia in meliorem partem sunt interpretanda." RESPONDEO dicendum, quòd sicut †{ Art. præc. ad 2. } dictum est, ex hoc ipso, quòd aliquis habet malam opinionem de alio absque sufficienti causa, iniuriatur ei, & contemnit ipsum. Nullus autem debet alium contemnere vel nocumentum quodcunque inferre, absque causa cogente. Et ideo vbi non apparent manifesta indicia de malitia alicuius, debemus eum vt bonum habere, in meliorem partem interpretando quod dubium est. AD primum ergo dicendum, quòd potest contingere quòd ille qui in meliorem partem interpretatur, frequentius fallatur. Sed melius est, quòd aliquis frequenter fallatur, habens bonam opinionem de aliquo malo homine, quam quòd rariùs fallatur habens malam opinionem de aliquo homine bono: quia ex hoc fit iniuria alicui, non autem ex primo. AD secundum dicendum, quòd aliud est iudicare de rebus, & aliud de hominibus. In iudicio enim in quo de rebus iudicamus, non attenditur bonum vel malum ex parte ipsius rei de qua iudicamus, cui nihil nocet qualitercunque iudicemus de ipsa, sed attenditur ibi solum bonum iudicantis, si verè iudicet: vel malum, si falsò: quia verum est bonum intellectus, falsum autem est malum ipsius, vt dicitur in 6. Ethicorum: & ideo vnusquisque{ Li. 6. Ethicor. ex c. 2. colligitur, tom. 5. Li. 6. Metaph. tex. 8. habetur expreßè tom. 3. } debet niti ad hoc, quòd de rebus iudicet, secundùm quod sunt. Sed in iudicio, quo iudicamus de hominibus, præcipue attenditur bonum & malum ex parte eius de quo iudicatur: qui hoc ipso honorabilis habetur quod bonus iudicatur, & contemptibilis, si iudicetur malus. Et ideo ad hoc potius tendere debemus in tali iudicio, quòd hominem iudicemus bonum, nisi manifesta ratio in contrarium appareat. Ipsi autem homini iudicanti falsum, iudicium, quo bene iudicat de alio, non pertinet ad malum intellectus ipsius: sicut nec ad eius perfectionem pertinet secundùm se cognoscere veritatem singularium contingentium, sed magis pertinet ad bonum affectum. AD tertium dicendum, quòd interpretari aliquid in deteriorem vel meliorem partem contingit dupliciter. Vno modo per quandam suppositionem: & sic cùm debemus aliquibus malis adhibere remedium, siue nostris, siue alienis, expedit ad hoc, vt securius remedium apponatur, quòd supponatur id quod est deterius: quia remedium quod est efficax contra maius malum, multò magis est efficax contra minus malum. Alio modo interpretamur aliquid in bonum vel malum, diffiniendo, siue determinando: & sic in rerum iudicio debet aliquis niti ad hoc, vt interpretetur vnumquodque, secundùm quod est. In iudicio autem personarum, vt interpretetur in melius: sicut dictum †{ In cor. ar. & ad 2. } est.