Arguitur primò pro parte negatiua, dum in sacris literis prohibemur, ne proximum contemnamus: solum dicitur: Nolite iudicare, & non iudicabimini, Nolite condemnare & non condemnabimini. Tu quis es qui iudicas alienum seruum. At vero qui iudicat taliter quòd non declinat in alteram partem, sed est dubius, non iudicat alienum seruum, ergo non facit contra præceptum.