Prima conclusio. Regula illa celebris, dubia sunt in meliorem partem interpretanda, duplicem sensum potest habere. Alterum merè negatiuum, hoc est nemo in casu dubio debet in peiorem partem declinare. Quem sensum insinuat Diuus Thomas in hoc articulo. Quoniam tunc fit iniuria proximo si declinemus in peiorem partem. Si autem omnino suspendimus iudicium, non infertur nocumentum proximo. Alterum potest habere sensum, facta suppositione, videlicet, quod aliquis rem dubiam velit interpretari in meliorem partem in fauorem proximi. Ista conclusio videtur certa: & colligitur ex regula. 11. de regulis iuris in 6. Vbi dicitur, cum iura partium sunt obscura: reo potiùs fauendum est quam actori. Sed habet rei locum ille de quo infertur iudicium dubium, an sit bonus vel malus, ergo illi fauendum est similiter est regula. 65. ibi eodem. In pari delicto & causa, melior est conditio possidentis. At vero in rebus dubijs proximus est possidens honorem suum & bonam famam, ergo si volumus iudicare: tenemur in eius fauorem declinare.