SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. Et ratio est, quia aliàs fit iniuria proximo, dum contemnitur absque causa cogente. COMMENTARIVS. DVbitatur circa istum articulum, Vtrùm in dubijs teneamur ex præcepto declinare positiuè in meliorem partem. Arguitur primò pro parte negatiua, dum in sacris literis prohibemur, ne proximum contemnamus: solum dicitur: Nolite iudicare, & non iudicabimini, Nolite condemnare & non condemnabimini. Tu quis es qui iudicas alienum seruum. At vero qui iudicat taliter quòd non declinat in alteram partem, sed est dubius, non iudicat alienum seruum, ergo non facit contra præceptum. Secundò. Nemo tenetur extra necessitatis articulum impendere honorem vel aliquod beneficium proximo: sed in casu dubio declinare in meliorem partem est impendere honorem proximo positiuè, ergo ad hoc non tenemur in omni re dubia: sed sufficiet quòd nos habeamus negatiuè vel quòd suspendamus iudicium. Tertiò. Si in re dubia esset peccatum suspendere assensum & iudicium: sequeretur quod in materia graui semper esset peccatum mortale, siquidem est peccatum iniustitiæ quod ex genere suo est mortale. Consequens tamen videtur falsum, & contra iudicium Diui Thomæ in articulo. 3. vbi ait, quòd quando ex leuibus indicijs de bonitate alicuius incipit homo dubitare, est veniale & leue peccatum. De hac difficultate sunt duæ opiniones. Altera Caietani in hoc articulo asserentis, nunquam esse peccatum suspendere intellectum: & habere nos negatiue erga bonitatem vel malitiam proximi in rebus dubijs. Altera est Magistri Soto lib. 3. de iustitia, quæst. 4. art. 4. vbi ait, quòd non solum tenemur non malè iudicare de proximo: sed etiam tenemur de illo bonam positiuè habere opinionem in dubijs. Et ita intelligit Diuus Thomas in hoc artic. 4. Inter has duas sententias magis nobis placet quædam media: quæ sequentibus conclusionibus explicatur. Prima conclusio. Regula illa celebris, dubia sunt in meliorem partem interpretanda, duplicem sensum potest habere. Alterum merè negatiuum, hoc est nemo in casu dubio debet in peiorem partem declinare. Quem sensum insinuat Diuus Thomas in hoc articulo. Quoniam tunc fit iniuria proximo si declinemus in peiorem partem. Si autem omnino suspendimus iudicium, non infertur nocumentum proximo. Alterum potest habere sensum, facta suppositione, videlicet, quod aliquis rem dubiam velit interpretari in meliorem partem in fauorem proximi. Ista conclusio videtur certa: & colligitur ex regula. 11. de regulis iuris in 6. Vbi dicitur, cum iura partium sunt obscura: reo potiùs fauendum est quam actori. Sed habet rei locum ille de quo infertur iudicium dubium, an sit bonus vel malus, ergo illi fauendum est similiter est regula. 65. ibi eodem. In pari delicto & causa, melior est conditio possidentis. At vero in rebus dubijs proximus est possidens honorem suum & bonam famam, ergo si volumus iudicare: tenemur in eius fauorem declinare. Secunda conclusio. Absolutè & per se loquendo in casu dubio, nemo tenetur rem dubiam in meliorem partem positiuè interpretari. Neque est aliquod peccatum in tali casu suspendere actum iudicij. Probatur primo argumentis factis in principio dubij. Deinde quia in tali casu obiectum intellectus est verè dubium secundùm rectam rationem: ergo intellectus suspendens iudicium secundùm rectam rationem se se habet. Quemadmodum in speculatiuis: si quæratur, Vtrùm astra sint paria vel imparia, recte suspenditur iudicium, propter dubietatem obiecti: ergo similiter contingit in practicis dubijs. Tertia conclusio. Quando indicia sunt leuia ad dubitandum potest interdum esse peccatum mortale dubitare de bonitate proximi per iudicium expressum positiuè vel interpretatiuè. Verbi gratia, dubitat aliquis ex leuibus indicijs; Vtrùm Petrus commiserit crimen hæresis, aut peccauerit contra naturam. Tunc peccat mortaliter. Probatur hoc. Quia multo magis contemnit proximum qui ita dubitat, quàm qui leuiora peccata mortalia suspicatur vel temerè iudicat. Sed iste peccat mortaliter, vt supra dictum est, ergo multò magis ille. Confirmatur. Quia nemo est qui non velit potius, quod alius de se temerè iudicet commisisse simplicem fornicationem: quàm quod dubitet se commisisse peccatum hæresis aut contra naturam. Hæc videtur nobis moralis demonstratio. Diximus per iudicium positiuum expressè vel interpretatiuè: quoniam si homo merè negatiuè se habeat, non peccat mortaliter suspendendo iudicium: nisi quando tenetur proferre illud. Et tunc profectò non se habet merè negatiuè, sed priuatiuè: & vult interpretatiuè iudicare rem esse dubiam, & hoc sufficit, vt aliquis peccet mortaliter in illa hæsitatione: an proximus sit hæreticus. Sed obijciet aliquis: quòd in illo casu non tenetur aliquis proferre iudicium in meliorem partem, ergo si suspendit illud: non peccat mortaliter, siquidem se se habet merè negatiuè. Respondetur, quòd est valde probabilis sententia in tali casu, quòd tenetur homo interpretari illud dubium in meliorem partem. Et ratio est, quia tunc proximus quando leuia sunt indicia, est velut in extrema necessitate constitutus: ergo teneor illi succurrere excusando illum apud me ipsum. Quemadmodum teneor excusare illum apud infamatorem ex leuibus indicijs. Et confirmatur. Quoniam in illo euentu, eo ipso quod homo dissimulat proferre iudicium, relinquit rem tanquam verè dubiam, & interpretatiuè consentit in hac propositione, dubium est, an ille sit hæreticus. Quæ assertio est valdè iniuriosa. Quarta conclusio. In omnibus peccatis mortalibus dubitare positiuè iudicando, rem dubiam esse, an proximus illud peccatum commiserit, idq́ue ex leuibus indicijs, est peccatum mortale per se loquendo. Probatur. Qui hoc modo dubitat contemnit proximum in re grauissima, qualis est peccatum mortale quod efficit hominem infamem apud Deum, & illi inimicum, ergo per se loquendo talis dubitatio peccatum mortale est: quoniam maximum nocumentum infert homini in suo honore. Diximus autem per se loquendo peccatum mortale esse ita dubitare: hoc est ex parte obiecti. At vero ex circunstantia subiecti & personæ de qua iudicatur, continget esse peccatum veniale taliter iudicare: imo etiam temerè iudicare, continget esse peccatum veniale. Verbi gratia, est aliquis adolescens, qui gloriatur de amore mulierum, non erit peccatum mortale de huiusmodi persona ex leuibus indicijs dubitare seu iudicare, quod ille sit fornicator. Ratio est, quia ille in tali casu non patitur detrimentum in suo honore: quem ipse prodigit. Et hæc est potissima regula obseruanda in huiusmodi suspicionibus & iudicijs temerarijs & dubitationibus. Imo & in murmurationibus & detractionibus est obseruanda ista regula ad iudicandum quando est peccatum mortale. Videlicet, quod attendamus ad nocumentum quod patitur proximus in suo honore. Etenim quanuis sit grauissimum delictum de quo agitur, si tamen ex circunstantia personæ, cui tale crimen obijcitur, vel ex circunstantia personæ cum qua agitur de tali crimine: non patitur proximus detrimentum in honore: tunc non erit peccatum mortale: sed tantum peccatum veniale. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod eodem præcepto solet prohiberi grauissimum peccatum & alia peccata minus grauia & minus nota. Verbi gratia, in illo præcepto. Non occides, prohibetur omnis percussio proximi etiam non occisiua. Imo & prohibentur affectus iræ. Sic etiam in illo præcepto non licet iudicare: prohibetur etiam suspicio & dubitatio iniuriosa erga proximum. Ad secundum respondetur, quòd vt diximus in explicatione tertiæ conclusionis, proximus est in illo casu in extrema necessitate constitutus: & tenetur homo tunc succurrere illi. Cæterum quod obijcitur, quod non teneor cum periculo errandi in intellectu interpretari verè dubia in meliorem partem: optime dissoluitur ex doctrina D. Thomæ, quoniam cognitio singularium in speculatiuis non pertinet ad perfectionem humani intellectus: propterea nulla virtus est in intellectu ad cognitionem speculatiuam singularium. At verò in practicis cognitio singularium perfectio est intellectus, & ideo secundùm prudentiam declinat homo in dubijs practicis in meliorem partem propter periculum maximum nocendi proximo, si voluntarie dubitet, maximè in leuibus indicijs. Ad tertium respondetur, quod iam diximus esse peccatum mortale aliquando suspendere assensum in rebus grauibus: quando ex leuibus indicijs offertur dubium: in quo ipse proximus notabiliter læditur in honore. Tunc enim ostendimus quòd non se habet homo purè negatiuè.