Notandum est tertio, quòd causæ in quibus pronuntiatur sententia: aliæ sunt seculares & prophanæ in quibus agitur de rerum temporalium possessione siue iure. Aliæ vero sunt ecclesiasticæ in quibus agitur de iure seu possessione beneficiorum. Huiusmodi rursus causæ aliquando requirunt sententiam declaratiuam tantum, hoc est vt iudex declaret ius beneficij cui pertineat & debeat ascribi absque condemnatione alterius partis litigantis. Aliquando vero sententia quæ profertur est priuatiua, Verbi gratia, quando iudex per sententiam expoliat alteram partem litigantem beneficio propter aliquod crimen: & adiudicat beneficium alteri.