AD Sextum sic proceditur.{ Supra art. 2. corp. & infr. q. 67. artic. 1. Et 4. dist. 17. q. 3. art. 3. q. 4. Et di. 48. q. 1. arti. 1. cor. } Videtur ꝙ iudicium per vsurpationẽ non reddatur peruersum. Iustitia enim est rectitudo quædam in agendis, Sed nihil deperit veritati à quocunque dicatur, sed à quocunq; est accipiẽda, Ergo etiā nihil deperit iustitiæ, à quocunq; iustum determinetur, quod pertinet ad rationem iudicij.