¶ 4 Præterea. Sicut ad rectè iudicandum requiritur auctoritas: ita etiam & iustitia iudicantis & scientia, vt ex supradictis †{ Artic. 2. } patet. Sed non dicitur iudicium esse iniustum, si aliquis iudicet, non habens habitum iustitiæ, vel non habens scientiam iuris. Ergo etiam neque iudicium vsurpatum, quod fit per defectum auctoritatis, semper erit iniustum.