AD Sextum sic proceditur.{ Supra art. 2. corp. & infr. q. 67. artic. 1. Et 4. dist. 17. q. 3. art. 3. q. 4. Et di. 48. q. 1. arti. 1. cor. } Videtur quod iudicium per vsurpationem non reddatur peruersum. Iustitia enim est rectitudo quædam in agendis, Sed nihil deperit veritati à quocunque dicatur, sed à quocunque est accipienda, Ergo etiam nihil deperit iustitiæ, à quocunque iustum determinetur, quod pertinet ad rationem iudicij. ¶ 2 Præterea. Peccata punire ad iudicium pertinet. Sed aliqui laudabiliter leguntur peccata punisse, qui tamen auctoritatem non habebant super illos quos puniebant: sicut Moyses occidendo Ægyptium, vt habetur Exod. 2. & Phinees filius Eleazari, Zambri filium Salumi: vt legitur Nume. 25. & reputatum est ei ad iustitiam: vt dicitur in Psalm. 105. Ergo vsurpatio iudicij non pertinet ad iniustitiam. ¶ 3 Præterea. Potestas spiritualis distinguitur à temporali. Sed quandoque prælati, habentes spiritualem potestatem, intromittunt se de his quæ pertinent ad secularem potestatem. Ergo vsurpatum iudicium non est illicitum. ¶ 4 Præterea. Sicut ad rectè iudicandum requiritur auctoritas: ita etiam & iustitia iudicantis & scientia, vt ex supradictis †{ Artic. 2. } patet. Sed non dicitur iudicium esse iniustum, si aliquis iudicet, non habens habitum iustitiæ, vel non habens scientiam iuris. Ergo etiam neque iudicium vsurpatum, quod fit per defectum auctoritatis, semper erit iniustum. SED contra est, quod dicitur Roman. 14. "Tu quis es, qui iudicas alienum seruum?" RESPONDEO dicendum, quòd cùm iudicium sit ferendum secundum leges scriptas, vt dictum †{ Art præt. } est, ille, qui iudicium fert, legis dictum quodammodo interpretatur, applicando ipsum ad particulare negotium. Cùm autem eiusdem auctoritatis sit legem interpretari, & legem condere, sicut lex condi non potest nisi publica auctoritate, ita nec iudicium ferri potest nisi publica auctoritate: quæ quidem se extendit ad eos qui communitati subduntur. Et ideo sicut iniustum esset, vt aliquis constringeret alium ad legem seruandam, quæ non esset publica auctoritate sancita: ita etiam iniustum est, si quis compellat aliquem ferre iudicium, quod publica autoritate non fertur. AD primum ergo dicendum, quod pronuntiatio veritatis non importat compulsionem ad hoc, quòd suscipiatur: sed liberum est vnicuique eam recipere, vel non recipere, prout vult. Sed iudicium importat quandam impulsionem. Et ideo iniustum est, quod aliquis iudicetur ab eo qui publicam auctoritatem non habet. AD secundum dicendum, quòd Moyses videtur Ægyptium occidisse, quasi ex inspiratione diuina auctoritatem adeptus: vt videtur per hoc quod dicitur Actuum 7. quod percusso Ægyptio æstimabat Moyses intelligere fratres suos, quoniam Dominus per manum ipsius daret salutem Israel. Vel potest dici quòd Moyses occidit Ægyptium defendendo eum qui iniuriam patiebatur, cum moderamine inculpatæ tutelæ. Vnde Ambrosius dicit in libro †{ Libr. 1. ca. 36. in princip. tom. 1. } de Offic. quòd qui non repellit iniuriam à socio cùm potest, tam est in vitio, quàm ille qui facit. Et inducit exemplum Moysi. Vel potest dici sicut dicit †{ Lib. 2. c. 2. to. 4. & libro. 22. contra Faustum capit. 70. tom. 6. } August. in quæstionibus Exod. quod sicut terra, ante vtilia semina, herbarum inutilium fertilitate laudatur: sic illud Moysi factum, vitiosum quidem fuit: sed magnæ fertilitatis signum gerebat, inquantum scilicet erat signum virtutis eius, qua populum liberaturus erat. De Phinees autem dicendum est, quod ex inspiratione diuina, zelo Dei commotus, hoc fecit, Vel quia licet nondum esset summus Sacerdos, erat tamen filius summi Sacerdotis: & ad eum hoc iudicium pertinebat, sicut & ad alios iudices, quibus hoc erat præceptum. AD tertium dicendum, quod potestas secularis subditur spirituali, sicut corpus animæ. Et ideo non est vsurpatum iudicium, si spiritualis prælatus se intromittat de temporalibus, quantum ad ea, in quibus subditur ei secularis potestas, vel quæ ei à seculari potestate relinquuntur. AD quartum dicendum, quòd habitus scientiæ & iustitiæ sunt perfectiones singularis personæ. Et ideo per eorum defectum non dicitur vsurpatum iudicium: sicut per defectum publicæ auctoritatis, ex qua iudicium vim coactiuam habet.