AD Sextum sic proceditur.{ Supra art. 2. corp. & infr. q. 67. artic. 1. Et 4. dist. 17. q. 3. art. 3. q. 4. Et di. 48. q. 1. arti. 1. cor. } Videtur ꝙ iudicium per vsurpationẽ non reddatur peruersum. Iustitia enim est rectitudo quædam in agendis, Sed nihil deperit veritati à quocunque dicatur, sed à quocunq; est accipiẽda, Ergo etiā nihil deperit iustitiæ, à quocunq; iustum determinetur, quod pertinet ad rationem iudicij. ¶ 2 Præterea. Peccata punire ad iudicium pertinet. Sed aliqui laudabiliter leguntur peccata punisse, qui tamen auctoritatem non habebant super illos quos puniebant: sicut Moyses occidẽdo Ægyptium, vt habetur Exod. 2. & Phinees filius Eleazari, Zambri filium Salumi: vt legitur Nume. 25. & reputatum est ei ad iustitiam: vt dicitur in Psalm. 105. Ergo vsurpatio iudicij non pertinet ad iniustitiam. ¶ 3 Præterea. Potestas spiritualis distinguitur à tẽporali. Sed quandoque prælati, habentes spiritualẽ potestatem, intromittunt se de his quæ pertinent ad secularem potestatem. Ergo vsurpatum iudicium non est illicitum. ¶ 4 Præterea. Sicut ad rectè iudicādum requiritur auctoritas: ita etiam & iustitia iudicantis & scientia, vt ex supradictis †{ Artic. 2. } patet. Sed nō dicitur iudicium esse iniustũ, si aliquis iudicet, non habens habitũ iustitiæ, vel non habens scientiam iuris. Ergo etiam neque iudiciũ vsurpatum, quod fit per defectũ auctoritatis, semper erit iniustum. SED cōtra est, quod dicitur Roman. 14. "Tu quis es, qui iudicas alienum seruum?" RESPONDEO dicendum, quòd cùm iudicium sit ferendũ secundũ leges scriptas, vt dictũ †{ Art præt. } est, ille, qui iudicium fert, legis dictum quodammodo interpretatur, applicando ipsum ad particulare negotium. Cùm autem eiusdem auctoritatis sit legem interpretari, & legem condere, sicut lex condi non potest nisi publica auctoritate, ita nec iudicium ferri potest nisi publica auctoritate: quæ quidem se extendit ad eos qui communitati subduntur. Et ideo sicut iniustũ esset, vt aliquis constringeret alium ad legem seruandam, quæ non esset publica auctoritate sancita: ita etiā iniustum est, si quis compellat aliquem ferre iudicium, quod publica autoritate non fertur. AD primum ergo dicendum, ꝙ pronuntiatio veritatis non importat compulsionem ad hoc, quòd suscipiatur: sed liberum est vnicuiq; eam recipere, vel non recipere, prout vult. Sed iudiciũ importat quandam impulsionem. Et ideo iniustũ est, ꝙ aliquis iudicetur ab eo qui publicam auctoritatem non habet. AD secundum dicendum, quòd Moyses videtur Ægyptium occidisse, quasi ex inspiratione diuina auctoritatem adeptus: vt videtur per hoc quod dicitur Actuum 7. ꝙ percusso Ægyptio æstimabat Moyses intelligere fratres suos, quoniā Dominus per manum ipsius daret salutem Israel. Vel potest dici quòd Moyses occidit Ægyptium defendendo eum qui iniuriam patiebatur, cum moderamine inculpatæ tutelæ. Vnde Ambrosius dicit in libro †{ Libr. 1. ca. 36. in princip. tom. 1. } de Offic. quòd qui non repellit iniuriam à socio cùm potest, tam est in vitio, quàm ille qui facit. Et inducit exemplũ Moysi. Vel potest dici sicut dicit †{ Lib. 2. c. 2. to. 4. & libro. 22. contra Faustũ capit. 70. tom. 6. } August. in quæstionibus Exod. ꝙ sicut terra, ante vtilia semina, herbarum inutilium fertilitate laudatur: sic illud Moysi factũ, vitiosum quidẽ fuit: sed magnæ fertilitatis signum gerebat, inquantum scilicet erat signum virtutis eius, qua populum liberaturus erat. De Phinees autem dicendum est, ꝙ ex inspiratione diuina, zelo Dei commotus, hoc fecit, Vel quia licet nondum esset summus Sacerdos, erat tamen filius summi Sacerdotis: & ad eum hoc iudicium pertinebat, sicut & ad alios iudices, quibus hoc erat præceptum. AD tertium dicendum, ꝙ potestas secularis subditur spirituali, sicut corpus animæ. Et ideo non est vsurpatum iudicium, si spiritualis prælatus se intromittat de temporalibus, quatũ ad ea, in quibus subditur ei secularis potestas, vel quæ ei à seculari potestate relinquũtur. AD quartum dicendum, quòd habitus sciẽtiæ & iustitiæ sunt perfectiōes singularis personæ. Et ideo per eorum defectum non dicitur vsurpatum iudicium: sicut per defectũ publicæ auctoritatis, ex qua iudicium vim coactiuam habet.