ARTICVLVS VI. ¶ Vtrùm iudicium per vsurpationem reddatur peruersum. AD Sextum sic proceditur.{ Supra art. 2. corp. & infr. q. 67. artic. 1. Et 4. dist. 17. q. 3. art. 3. q. 4. Et di. 48. q. 1. arti. 1. cor. } Videtur quod iudicium per vsurpationem non reddatur peruersum. Iustitia enim est rectitudo quædam in agendis, Sed nihil deperit veritati à quocunque dicatur, sed à quocunque est accipienda, Ergo etiam nihil deperit iustitiæ, à quocunque iustum determinetur, quod pertinet ad rationem iudicij. ¶ 2 Præterea. Peccata punire ad iudicium pertinet. Sed aliqui laudabiliter leguntur peccata punisse, qui tamen auctoritatem non habebant super illos quos puniebant: sicut Moyses occidendo Ægyptium, vt habetur Exod. 2. & Phinees filius Eleazari, Zambri filium Salumi: vt legitur Nume. 25. & reputatum est ei ad iustitiam: vt dicitur in Psalm. 105. Ergo vsurpatio iudicij non pertinet ad iniustitiam. ¶ 3 Præterea. Potestas spiritualis distinguitur à temporali. Sed quandoque prælati, habentes spiritualem potestatem, intromittunt se de his quæ pertinent ad secularem potestatem. Ergo vsurpatum iudicium non est illicitum. ¶ 4 Præterea. Sicut ad rectè iudicandum requiritur auctoritas: ita etiam & iustitia iudicantis & scientia, vt ex supradictis †{ Artic. 2. } patet. Sed non dicitur iudicium esse iniustum, si aliquis iudicet, non habens habitum iustitiæ, vel non habens scientiam iuris. Ergo etiam neque iudicium vsurpatum, quod fit per defectum auctoritatis, semper erit iniustum. SED contra est, quod dicitur Roman. 14. "Tu quis es, qui iudicas alienum seruum?" RESPONDEO dicendum, quòd cùm iudicium sit ferendum secundum leges scriptas, vt dictum †{ Art præt. } est, ille, qui iudicium fert, legis dictum quodammodo interpretatur, applicando ipsum ad particulare negotium. Cùm autem eiusdem auctoritatis sit legem interpretari, & legem condere, sicut lex condi non potest nisi publica auctoritate, ita nec iudicium ferri potest nisi publica auctoritate: quæ quidem se extendit ad eos qui communitati subduntur. Et ideo sicut iniustum esset, vt aliquis constringeret alium ad legem seruandam, quæ non esset publica auctoritate sancita: ita etiam iniustum est, si quis compellat aliquem ferre iudicium, quod publica autoritate non fertur. AD primum ergo dicendum, quod pronuntiatio veritatis non importat compulsionem ad hoc, quòd suscipiatur: sed liberum est vnicuique eam recipere, vel non recipere, prout vult. Sed iudicium importat quandam impulsionem. Et ideo iniustum est, quod aliquis iudicetur ab eo qui publicam auctoritatem non habet. AD secundum dicendum, quòd Moyses videtur Ægyptium occidisse, quasi ex inspiratione diuina auctoritatem adeptus: vt videtur per hoc quod dicitur Actuum 7. quod percusso Ægyptio æstimabat Moyses intelligere fratres suos, quoniam Dominus per manum ipsius daret salutem Israel. Vel potest dici quòd Moyses occidit Ægyptium defendendo eum qui iniuriam patiebatur, cum moderamine inculpatæ tutelæ. Vnde Ambrosius dicit in libro †{ Libr. 1. ca. 36. in princip. tom. 1. } de Offic. quòd qui non repellit iniuriam à socio cùm potest, tam est in vitio, quàm ille qui facit. Et inducit exemplum Moysi. Vel potest dici sicut dicit †{ Lib. 2. c. 2. to. 4. & libro. 22. contra Faustum capit. 70. tom. 6. } August. in quæstionibus Exod. quod sicut terra, ante vtilia semina, herbarum inutilium fertilitate laudatur: sic illud Moysi factum, vitiosum quidem fuit: sed magnæ fertilitatis signum gerebat, inquantum scilicet erat signum virtutis eius, qua populum liberaturus erat. De Phinees autem dicendum est, quod ex inspiratione diuina, zelo Dei commotus, hoc fecit, Vel quia licet nondum esset summus Sacerdos, erat tamen filius summi Sacerdotis: & ad eum hoc iudicium pertinebat, sicut & ad alios iudices, quibus hoc erat præceptum. AD tertium dicendum, quod potestas secularis subditur spirituali, sicut corpus animæ. Et ideo non est vsurpatum iudicium, si spiritualis prælatus se intromittat de temporalibus, quantum ad ea, in quibus subditur ei secularis potestas, vel quæ ei à seculari potestate relinquuntur. AD quartum dicendum, quòd habitus scientiæ & iustitiæ sunt perfectiones singularis personæ. Et ideo per eorum defectum non dicitur vsurpatum iudicium: sicut per defectum publicæ auctoritatis, ex qua iudicium vim coactiuam habet. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. Ratio est, quia iudicium est quædam interpretatio legis applicando illam ad particulare negotium: sed eiusdem est legem condere & interpretari: ergo iudicium per vsurpationem redditur peruersum. Probatur consequentia, quia vsurpatio iudicij nihil aliud est quàm exercere iudicium sine autoritate publica per quam leges conduntur. COMMENTARIVS. IN hoc articulo Diuus Thomas intendit explicare secundam conditionem iusti iudicij ex illis tribus quas ponit in arti. 2. quæ quidem conditio est, vt qui iudicat habeat iurisdictionem ex publica authoritate. Est autem argumentum contra rationem conclusionis Diui Thomæ, quoniam iuris periti & Theologi sæpè numero interpretantur leges etiam in casibus singularibus quomodo in illis obligent vel non obligent. Ergo non est eiusdem authoritatis legem interpretari, & condere legem. Patet consequentia. Quoniam prædicti non habent autoritatem condendi legem. Et confirmatur: quoniam iudices inferiores iudicant & legem ipsam in particulari negotio hic & nunc interpretantur & applicant. Ergo non est eiusdem rationis interpretari & condere legem. Ad primum argumentum respondetur ex mente Diui Thomae in solutione ad primum, quod interpretari legem dupliciter potest fieri. Vno modo speculatiuè etiam in casu particulari: quod quidem fit per simplicem assertionem eius quod rectum est & fieri debet. Alio modo practicè, ab illo qui habet virtutem compulsiuam, vt ita fiat quod rectum est. Ratio Diui Thomae intelligitur de interpretatione respondetur, secundo modo. Ad confirmationem quod autoritas iudicis particularis inferioris & autoritas iudicis supremi non reputantur duæ autoritates, sed vna participata in ministro inferiori: vt exequatur voluntatem legislatoris. Et ita ad autoritatem inferioris secundum quod illa est in Principe pertinet condere legem, in cuius virtute inferior interpretatur & applicat illam. DVbitatur autem primo circa conclusionem. Vtrùm solum iudicium publicum iudicis non habentis veram iurisdictionem, sedentis tamen pro tribunali, dicatur iudicium vsurpatum: an vero etiam iudicium priuatum cuiuslibet hominis qui iudicat proximum, possit dici vsurpatum iudicium? Primò arguitur. Et probatur quòd solum iudicium publicum tantum. Quoniam ratio Diui Thomæ in isto articulo solum procedit de publico. Ait enim quod interpretari sicut condere legem pertinet ad publicam autoritatem propter cuius defectum iudicium redditur peruersum. Et confirmatur ex eo quod inquit, iniustum esse restringere aliquem ad sustinendum iudicium, quod non fertur autoritate publica. Idipsum videtur colligi ex solutione ad primum. Secundò arguitur. Qui iudicat priuatum iudicium in sua mente, nullius vsurpat autoritatem: sed iudicium vsurpatum dicitur propterea quòd aliquis se intromittit in aliena iurisdictione. Ergo priuatum iudicium impropriè dicitur vsurpatum: sed tantum dicitur temerarium. Tertiò. Quando homo ex sufficientibus indicijs iudicat peccatum proximi, suspicatur vel dubitat, etiam si non habeat autoritatem præsidentis, non dicitur vsurpare iudicium: alias peccaret iudicando, ergo iudicium priuatum non est vsurpatum. Sed in oppositum est: quoniam vt dictum est art. 2. ad iustum iudicium requiruntur tria: quorum vnum est authoritas præsidentis. Ad hoc dubium respondetur & sit prima conclusio. Quicunque iudicat priuatum iudicium temerarium vel suspicatur vel dubitat ex leuibus indicijs, vsurpat iudicium Dei & authoritatem illius: qui solus habet iudicare de occultis. Probatur testimonijs sacræ Scripturæ. Nam ad Romanos 14. intendens Apostolus temeraria iudicia prohibere, reddit talem rationem. Deus illum assumpsit, scilicet proximum, quem tu iudicas: assumpsit sibi iudicandum. Et iterum quis es tu qui iudicas alienum seruum? domino suo stat aut cadit. Item Diuus Iacobus in sua Canonica cap. 4. prohibens iudicia temeraria, dicit: "qui iudicat fratrem constituit se iudicem legis:" Vnus enim est legislator & iudex, qui potest perdere & liberare. Secundo probatur ratione, quoniam solus Deus est iudex cordis & rerum occultarum. Iuxta illud 1. Regum 17. "Homo videt quæ apparent: Deus autem intuetur cor." Ergo qui ex leuibus indicijs & coniecturis iudicat proximum, vsurpat diuinam authoritatem. Secunda conclusio. Nihilominus negare non possumus quin sit manifestior & perfectior ratio vsurpationis in iudicijs publicis, quam in priuatis. Hanc conclusionem probant argumenta facta in principio. Nam in iudicijs publicis cogitur ille qui iudicat ad sustinendum iudicium: non autem in iudiciis particularibus priuatis. Deinde probatur. Quoniam in iudicijs priuatis, solùm vsurpat homo diuinam autoritatem: at in publicis & diuinam & humanam. Et denique in iudicijs priuatis semper est coniuncta secunda conditio cum tertia: ac proinde quotiescunque deficit secunda conditio, statim deficit tertia & posita tertia ponitur secunda. At vero in publicis iudicijs, etiam si non deficiat tertia, siquidem iudex procedit secundum allegata & probata: nihilominus erit iudicium vsurpatum: quoniam ille non habet autoritatem à republica. Propterea Diuus Thomas in hoc articul. 6. posuit exemplum vsurpati iudicij, in publico tribunali: quanuis in citatis Apostoli & Iacobi testimonijs colligatur, quòd in iudicijs priuatis sit quædam vsurpatio diuinæ autoritatis. Quin etiam ipsa ratio Diui Thomæ etiam concludit, quòd in iudicijs priuatis possit esse huiusmodi vsurpatio: si quidem ille qui habet sufficientia indicia ad taliter iudicandum de proximo, autoritatem habet ab ipso Deo eo ipso quod dedit illi rationalem discursum. Et propterea non vsurpat iudicium Dei. Cæterùm ille qui non habet sufficientia indicia, non habet autoritatem à Deo: qui solus est occultorum iudex. Et per hoc patet ad argumenta in oppositum. DVbitatur secundo. Vtrùm publicum iudicium tyranni Principis obliget in conscientia si procedit secundum allegata & probata, & secundum leges iustas. Verbi gratia. Si Turca, qui in suo regno detinet aliquam Christianam rempublicam vi armorum oppressam, habeat autoritatem ad componendas lites Christianorum: ita vt ipsi teneantur in foro conscientiæ parere huiusmodi sententijs. Pro parte negatiua videtur esse doctrina Diui Thomæ in hoc articulo, & ratio conclusionis, & tota Theologorum schola in 4. distinct. 17. Deinde confirmatur ex decretis Pontificum asserentium, nullam esse sententiam à iudice non legitimo: vt dicitur in cap. at si clerici. de iudicijs. & in multis alijs similibus. & in cap. sententia. 11. quæst. 3. Vbi non asseritur quamlibet sententiam esse timendam: sed Pastoris & prælati. Idipsum habetur ex decretis Imperatorum: vt in. l. Barbarius. ff. de officio prætoris. in quibus locis omnes iuris periti hoc ipsum asserunt. Videatur etiam Magister Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 4. artic. 6. Vbi in particulari tenet partem negatiuam dubij propositi: ita vt talis sententia non obliget in conscientia, nisi ex communi consensu reipublicæ Christianæ oppressæ. Nihilominus opposita sententia videtur nobis verosimilior: ita vt in foro conscientiæ in casu proposito, postquam semel iam cessauit actualis violentia, & strepitus armorum, & in pace de facto Tyrannus possidet rempublicam, obliget illius sententia: quæ pronuntiatur secundum allegata & probata. Hæc conclusio dicitur fuisse sapientissimi Magistri Victoria. Et probatur optima coniectura desumpta ex Euangelio. Constat enim Romanos Principes per Tyrannidem occupasse principatum Iudaicæ regionis, maximè eo tempore quo Christus Dominus versabatur apud Iudæos, & nihilominus ipse Dominus docuit tributa danda esse Cæsari. Vt patet Matth. 22. & 17. & Ioan. 8. militibus interrogantibus Baptistam quid essent facturi vt salui fierent, non respondit Ioannes Baptista, vt discederent à militia & præsidio Cæsaris: sed solum vt contenti essent stipendijs suis, & neminem concuterent in via. Deinde probatur ratione. Ad bonam gubernationem reipublicæ pertinet tanquam vnicum & necessarium remedium, vt in tali euentu sit aliquis iudex qui componat lites inter Christianos, tam in ciuilibus quàm in criminalibus: sed in illo euentu oppressionis non potest esse alius iudex nisi Tyrannus vel constitutus à Tyranno, ergo ratio naturalis dictat, quòd illa respublica Christiana in tali euentu tenetur stare iudicio Tyranni procedentis secundum allegata & probata. Et confirmatur. Quia in illo casu respublica consentit saltim virtualiter & interpretatiuè in illo iudicio, ergo talis sententia obligat. Antecedens probatur, quia tenetur illa respublica constituere aliquem iudicem, sed non potest alium constituere, ergo quandiu non resistit illi Tyranno, videtur consentire in tali sententia. Quin potius cum accedit ad illum vt iudicium dicat, videtur saltim interpretatiuè consentire: & ex duobus malis eligere minus malum, minus autem malum est reipublicæ, subijci Tyranno quam sine iudice esse. Ex dictis colligitur, quòd etiam si Hispani Principes per Tyrannidem & vim armorum obtinuissent regiones Indorum, de quo nihil asserimus nunc: tamen posteaquam fuerunt in possessione ipsorum tenebantur Indij stare Principum Hispaniæ iudicio: & prædicatores qui illuc aduentabant, tenebantur dicere, Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari & quæ sunt Dei Deo: quod quidem Christus dicebat Iudæis. Ad argumenta vero, quæ facta sunt proprima sententia respondetur vnica solutione distinguendo in Tyranno duplex principium, vnde eius sententia progreditur. Si enim illa sententia consideretur, vt procedens à Tyranno præcisè, iniusta & vsurpata est, sicut regimen. Si autem consideretur, vt in ea conuenit consensus captiuæ reipublicæ expressè vel interpretatiuè, non est iudicium vsurpatum, sed ab habente autoritatem ipsius reipublicæ: quæ vtitur ipso tyranno tanquam ministro ad componendas lites communitatis. Cæterùm testimonia Pontificum & Imperatorum verificantur, vt in plurimùm & ferè semper: nisi quando respublica est in extrema necessitate. Tunc enim tenetur eligere minus malum, quale est subijci Tyranno in suo iudicio, supposito quod siue velit siue nolit, ab eo opprimitur: quàm esse sub illius oppressione carens omnino iudice. DVbitatur tertio. Circa solutionem ad secundum. An Moyses excusandus sit omnino à crimine homicidij, quando occidit Aegyptium Exod. cap. 2. Diuus Thomas refert tres sententias. Prima excusat Moysen, propterea quòd occidit instinctu diuino, & quòd hoc ita sit, videtur colligi, ex eo quòd postea Dominus publicè declarauit multis miraculis factis per manum Moysis, quibus dabatur intelligi, quòd Moyses destinatus erat tanquam dux & liberator diuina autoritate Israelitici populi. Hæc sententia est Diui Augustini libro. 2. quæstionum super Exod. quæst. 72. Idem sentit Rabanus & Rupertus & Lyra & Abulens. Aloysius super illum locum, & Clemens Alexandrinus lib. 1. Stromatum propè finem excusat Moysen propter eandem rationem. Attamen adijcit mysteriorum peritos dicere, quod Moyses solo verbo interfecit Aegyptium: quemadmodum Petrus Actorum 2. legitur interfecisse solo verbo Ananiam. Quidam autem Iudæorum, vt refert Abulensis, dicunt quòd Moyses interfecit Agytium per inuocationem nominis Tetragrammaton, scilicet Iehoua. Sed iste modus dicendi qua facilitate dicitur, eadem reijcitur. Altera sententia excusat Moysen etiam à peccato alia via, scilicet, quod Moyses per modum defensionis cum moderamine inculpatæ tutelæ occiderit Aegyptium. Ita sentit Ambrosius lib. 1. officiorum cap. 36. & quidam ex doctoribus citatis sicut Rupertus, & Aloysius. Tertia sententia vituperat factum Moysi, sed laudat zelum illius. Hæc sententia asseritur ab August. lib. 2. contra Faust. c. 70. & ab Hierony. in epist. ad Damasum, & à Chrysost. in lib. 3. de prouidentia. Quarta sententia est Caieta. super Exod. ca. 2. quæ quidem media via incedit. Dicit enim se non inuenire certam rationem excusandi Moysen, neque condemnandi. Primum probat ex contextu, vbi dicitur, cum circunspexisset huc atque illuc &c. Hæc autem circunspectio non videtur stare cum instinctu diuino. Item quia illa occisio, non videtur per modum defensionis, sed per modum vindictæ fuisse. Secundum probat Caietanus quia si ille Aegyptius esset publice constitutus ad afflictionem Iudæorum, vt probabilis potest esse coniectura, potuit Moyses illum licitè interficere, tanquam communem hostem reipublicæ Hebræorum: sicut dicemus infra quæst. 64. art. 2. ergo non inuenitur ratio efficax qua condemnari debeat Moyses. Inter has omnes sententias duæ primæ sunt probabiliores: tum quia à pluribus sanctis affirmantur, tum etiam quia D. Aug. vbi supra, super Exod. refert sententiam quam tenuerat, contra Faustum & deserit illam. Et denique quoniam excusare Moysen à peccato, præterquam quod est excusare hominem iustum à peccato, est etiam consentaneum cum eo quod dicit scriptura Numer. 12. Erat autem Moyses mitissimus super omnes homines, ergo non est credendum quod vir mitissimus occiderit Aegyptium absque iusta causa. Inter duas priores sententias prima est eligenda & habet coniecturam magnam in verbis Diui Stephani, quæ citat D. Tho. in solutione. ad secundum.