AD primum ergo dicendum, quod sicut in largitionibus priuatarum personarum commendatur moderatio, effusio verĂ² culpatur: ita etiam in distributione communium bonorum est moderatio seruanda, in quo dirigit iustitia distributiua.