ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm conuenienter ponantur duæ species iustitiæ, scilicet commutatiua & distributiua. AD Primũ sic proceditur.{ 1. q. 21. art. 1. cor. 2. 3. d. 33. q. 3. ar. 4. q. 5. & 4. d. 46. q. 1. art. 1. q. 1. } Videtur ꝙ inconuenienter ponantur duę species iustitiæ, iustitia distributiua & commutatiua. Non enim potest esse iustitiæ species, quòd multitudini nocet, cùm iustitia ad bonum cōmune ordinetur. Sed distribuere bona communia in multos, nocet bono communi multitudinis: tum quia exhauriuntur opes cōmunes, tum etiam quia mores hominum corrumpuntur. Dicit enim Tullius in lib. { Li. 2. paulò â medio illius: in. c. duplex liber alitatis genus: & cap. quatenus ad conciliādum, &c. } de Offic. Fit deterior qui accipit, & ad idẽ semper expectandum paratior. Ergo distributio non pertinet ad aliquam iustitiæ speciem. ¶ 2 Præterea. Iustitiæ actus est reddere vnicuique quod suum est: vt suprà habitum †{ qō. 58. art. 11. } est. Sed in distributione non redditur alicui quod suum erat, sed de nouo appropriatur sibi id quod erat cōmune. Ergo hoc ad iustitiam non pertinet. ¶ 3 Præterea. Iustitia non solum est in principe, sed etiam in subditis: vt suprà habitum †{ 1. 2. q. 58. ar. 6. & arti. 1. & 5. } est. Sed distribuere semper ad principem pertinet. Ergo distributiua non pertinet semper ad iustitiam. ¶ 4 Præterea. Distributiuum iustum est bonorum communium, vt dicitur in †{ Li. 5. c. 2. circa finẽ & cap. 3 } 5. Ethic. Sed communia pertinent ad iustitiam legalem. Ergo iustitia distributiua non est species iustitiæ particularis, sed iustitiæ legalis. ¶ 5 Præterea. Vnum & multa non diuersificant speciem virtutis. Sed iustitia commutatiua consistit in hoc, quòd aliquid redditur vni: iustitia verò distributiua in hoc ꝙ aliquid datur multis. Ergo nō sunt diuersæ species iustitiæ. SED contra est, quod Philosophus †{ Li. 5. c. 2. circa finẽ, tom. 5. } in 5. Ethic. ponit duas partes iustitiæ, & dicit quòd vna est directiua in distributionibus, & alia in commutationibus. RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum †{ q. 58. artic. 8. } est, iustitia particularis ordinatur ad aliquam priuatā personam, quæ cōparatur ad cōmunitatem, sicut pars ad totum. Potest autem ad aliquam partem duplex ordo attẽdi. Vnus quidem partis ad partem, cui similis est ordo vnius priuatæ personæ ad aliā. Et hunc ordinem dirigit commutatiua iustitia, quæ consistit in his quæ mutuo fiunt inter duas personas adinuicem. Alius ordo attenditur totius ad partes. Et huic ordini assimilatur ordo eius, quod est cōmune ad singulas personas, quem quidem ordinem dirigit iustitia distributiua, quæ est distributiua communium secundùm proportionalitatem. Et ideo duæ sunt iustitiæ species, scilicet commutatiua & distributiua. AD primum ergo dicendum, ꝙ sicut in largitionibus priuatarum personarum commendatur moderatio, effusio verò culpatur: ita etiā in distributione communium bonorum est moderatio seruanda, in quo dirigit iustitia distributiua. AD secundum dicẽdum, quòd sicut pars & totum quodammodo sunt idem: ita id quod est totius, quodammodo est partis. Et ita cũ ex bonis communibus aliquid in singulos distribuitur, quilibet aliquo modo recipit quod suum est. AD tertium dicendum, ꝙ actus distributionis, qui est communium bonorum, pertinet solum ad præsidentem communibus bonis. Sed tamẽ iustitia distributiua est etiam in subditis, quibus distribuitur: inquantum scilicet sunt contenti iusta distributione. Quanuis etiam distributio quandoque fiat bonorum communium, non quidem ciuitati, sed vni familiæ: quorum distributio fieri potest autoritate alicuius priuatæ personæ. AD quartum dicendum, quòd motus accipit speciem à termino ad quem. Et ideo ad iustitiam legalem pertinet ordinare ea, quæ sunt priuatarum personarum in bonum commune. Sed ordinare ècontrario bonum commune ad personas particulares per distributionem, est iustitiæ particularis. AD quintum dicendum, quòd iustitia distributiua & commutatiua non solum distinguuntur secundùm vnum & multa, sed secũdùm diuersam debiti rationẽ. Alio enim modo debetur alicui id quod est commune, & alio modo id quod est proprium. SVMMA ARTICVLI. COnclusio. Conuenienter ponuntur duæ species iustitiæ particulares, &c.