AD tertium dicendum, quòd in actionibus & passionibus conditio personæ facit ad quantitatem rei: Maior enim est iniuria, si percutiatur princeps, quàm si percutiatur priuata persona. Et ideo conditio personæ in distributiua iustitia attenditur secundùm se. In commutatiua autem, secundùm quod per hoc diuersificatur res.