Secundò. Iustitia commutatiua respicit quandoque dignitatem personarum sicuti & iustitia distributiua, ergo solùm differunt accidentaliter: quoniam hæc videbatur vna & potissima ratio distinctionis specificæ inter vtramque iustitiam: quòd altera respiciat dignitatem, alia non. Antecedens præterquam quod est D. Tho. in 3. dist. 3. quæst. 1. art. 3. quæst. 1. ad tertium. Probatur. Iustitia commutatiua præcipit maiorem compensationem iniuriæ illatæ faciendam esse personæ digniori. Itaque quanto dignior est persona, tanto maior satisfactio illi facienda est.