PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Error est manifestus ponere charitatem & gratiam conferre dominium ciuile rerum externarum. Definitur hæc conclusio contra Vvitcleph Concilio Constantiensi Sessione. 8. articulo. 8. & 15. de qua vide Doctores quos adducit Vvaldensis in suo doctrinali antiquæ fidei, capit. 81. Quod autem non sit dominium gratificatiuum, vt ponebant Gerson & Cōradus, licet nō sit certum secundùm fidem, mihi tamen videtur sententia affinis sententiæ Vvitcleph: siquidem dominium aliquando constituunt propter charitatem. Præterea. Nam sequeretur, quòd si homo non sciret se habere charitatem, non posset vti isto dominio: ac subinde sicut impossibile est cognoscere se esse in gratia, ita impossibile est cognoscere huiusmodi dominium, & per consequens homo non posset habere iustum & liberum vsum rerum: cum non sit certus an sint propriæ.