Vltimò. Si fieri posset, quòd is qui infert iniuriam alteri in vita aut in membris, restitueret eam iniuriam reparando vitam aut membra, non posset vllo pacto qui læsus erat remittere restitutionem magis, quàm cùm habet ipsam vitam aut membra non conseruare illa, ergo certissimum argumentum est, non esse hominem dominum vitæ aut membrorum.