Quarta ratio. Si Christus esset constitutus Rex & iudex temporalis teneretur consequenter gubernare mundum in temporalibus secundùm leges naturales & humanas, sed nihil tale gessit, nec ministros creauit qui ius dicerent, imò tyrannidem permisit multorum regum, ergo non habuit tale officium & potestatem talem, alioqui non esset bonus rex temporalis & iudex. Confirmatur hæc ratio. Christus Dominus respondit cuidam dicenti sibi, Dic fratri meo vt diuidat mecum hæreditatem,{ Lucæ. 10. } Respondit, homo quis me constituit iudicem super vos. Vbi Christus Dominus visus est negare se constitutum iudicem litium temporalium, alioquin ad illum pertineret lites componere. Nec valet dicere quod noluit vti illa potestate: ipse enim non dixit, Nolo de vobis iudicare, sed dixit, Quis me constituit iudicem super vos? quasi negans se iudicem constitutum super temporalia vt seculariter iudicaret.