Ad alterum testimonium ex cap. Ioan. ca. 18. respondetur illud esse intelligendum quantum ad exercitium Regiæ potestatis in hoc mundo: nunquam enim illam exercere intendebat. Et hoc sufficiebat ad pacandum animum Pilati qui zelabat Cæsaris potestatem. Ac si diceret Christus, "Regnum meum non est de hoc mundo sicut tu existimas, vel interrogas."