Quartò. Synagoga habuit dominium temporale supra totum orbem, ergo ipsum habet Ecclesia & Summus Pontifex. Consequentia videtur bona. Nam Ecclesia & Summus Pontifex maiorem habet & præstantiorem potestatem quam Synagoga & illius Summus sacerdos. Antecedens autem probatur ex cap. 1. Threnor. vbi Synagoga dicitur domina gentium & Princeps prouinciarum. In contrarium est quòd licet demus ꝙ Christus habuerit dominiũ temporale supra totũ orbem, nō tamẽ est vsus illa potestate, vt patet ex dubio præcedẽti, ergo frustra tribuitur Vicario eius. Quidā ex Iuristis tenent Summũ Pontificem esse dominum totius orbis etiā in temporalibus. Hāc sententiam tenuit Innocentius & Hostiẽsis super cap. quod super his. de voto & voti redemptione. Item etiam Panorm. & Archidiaconus. Item etiam gloss. super extrauagantem citatam Bonifacij VIII. Eosdem sequuntur aliqui ex Summistis. Hanc sententiam tenet Summa Angelica in verbo infidelitas, Et eandem videtur sequi Syluester in eodem verbo infidelitas quæst. 7. & in verbo Papa quæst. 7. 10. & 11. & in verbo legitimus quæst. 4. Eandem sententiam tenuit D. Antoninus in. 3. par. quæst. 8. cap. 5. & alij etiam quos citant prædicti Doctores. Theologi autem communiter tenent sententiam oppositam. Quorum aliquos infra citabimus.