Ad secundum argumentũ, cum suis confirmationibus dicendum, ꝙ omnia illa iura loquuntur de potestate, & dominio in ordine ad spiritualia cum opus fuerit illā exercere: vt patet manifestè intuenti ipsa iura. Et ita in illo capit. solito. ad probandam potestatem Sũmi Pontificis, adijcitur illud Ioannis 20. "Pasce oues meas." Et illud etiam Matthæi 16. "Quodcunque ligaueris super terram," &c. Quæ quidem loca loquuntur de potestate spirituali in ordine ad finem spiritualem. Eodem modo intelligẽdus est Diuus Thomas, & quòd hoc modo intelligatur, manifestè colligitur ex verbis paulò ante præcedentibus. Inquit enim quòd secularis potestas est sub spirituali, inquātum est à Deo subiecta, scilicet, In his quæ ad salutem animæ pertinent.