DVbitatur tertio. Vtrùm Imperator habeat dominium temporale supra totum orbem. ¶ Primo arguitur pro parte affirmatiua. Nam in spiritualibus est vnus Summus Pontifex qui præ est toti Ecclesiæ, ergo in temporalibus debet esse vnus Imperator, qui præ sit toti orbi. Antecedens secundum fidem tenendum est, vt constat ex his quæ diximus supra quæstione. 1. artic. 10. Consequentia autem videtur tenere ex paritate rationis.