Secundo probatur. Si Imperator haberet dominium temporale supra totum orbem: vel haberet iure naturali vel iure diuino vel humano, sed nullo istorum, ergo. Consequentia est manifesta & maior patet à sufficienti diuisione. Minor verò probatur quod non naturali. Nam hoc iure omnes nascuntur liberi, neque est aliquod dominium iure naturali præter id quod habent parentes super filios & maritus supra vxorem. Vt docet Diuus Thomas. 1. parte quæst. 22. arti. 1. ad secundum. Et quæst. 96. artic. 4. Confirmatur quia vt docet idem D. Tho. in 2. 2. quæst. 10. arti. 10. Dominium & prælatio inducta sunt iure positiuo: quod verò non iure diuino probatur quoniam nullibi id legimus, sicuti legimus de Saule & Dauide habuisse regnum à Deo vt constat lib. i. Regum. quod verè non iure humano. Probatur. Quia si illud haberet competeret ei, vel autoritate legis, & hoc non: quia nulla talis extat lex. Etsi extaret maximè quia facta esset ab Imperatoribus, & licet facta esset, non haberet vim obligandi: quia ante talem legem Imperator non haberet iurisdictionem: lex autem facta à non habente iurisdictionem non habet vim obligandi. Aut Imperator haberet legitima successione, aut donatione aut permutatione, aut emptione, aut iusto bello, vel alio titulo. Nullum autem istorum dici potest, ergo non habet tale dominium. Multa alia possemus afferre pro hac conclusione, sed non existimo in re certa opus esse pluribus.