¶ 4 Præterea. Ille, qui impedit aliquem ab aliquo bono consequendo, videtur illud ei auferre: quia quod modicum deest, quasi nihil deesse videtur, vt Philosophus dicit in secundo †{ Lib. 2. textu 56. tomo. 2. } Physic. Sed cùm aliquis impedit aliquem vt non consequatur præbendam vel aliquid huiusmodi, non videtur quòd teneatur ei ad restitutionem præbendæ: quia quandoque non posset. Non ergo restituere ablatum, est de necessitate salutis.