RESPONDEO dicendum, quòd restitutio, sicut dictum †{ Arti. præcedenti. } est, est actus iustitiæ commutatiuæ, quæ in quadam æqualitate consistit. Et ideo restituere importat redditionem illius rei, quæ iniustè ablata est. Sic enim per iteratam eius exhibitionem æqualitas reparatur. Si verò iustè ablatum sit, inæqualitas erit, vt ei restituatur: quia iustitia in æqualitate consistit. Cùm ergo conseruare iustitiam sit de necessitate salutis, consequens est quòd restituere id quod iniustè ablatum est alicui, sit de necessitate salutis.